ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. IV, Caput XXXIX 雅歌4章の講解 第XXXIX章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1912C · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.39.1

1

Ergo liquet quia auctor hominis Deus, et quod unus Deus, non multi dii, sed unus qui mundum operatus est, et unum, non multos mundos, ut dicunt philosophi.

PL 15, 1912C

それゆえ、人間の創造者は神であること、神は唯一であって多くの神々ではなく、世界を造ったのは唯一の神であること、また世界も一つであって、哲学者たちが言うように多くの世界があるのではないことが明らかである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.39.2

2

Primum ergo mundum creavit, deinde habitatorem mundi, cui totus mundus patria foret: nam si hodie quocumque accesserit sapiens, ubique civis est, ubique sua intelligit, nusquam se peregrinum, nusquam hospitem judicat: quanto magis ille primus homo, totius mundi erat incola, et ut Graece dicitur, cosmopolites, Dei recens confabulator, assiduus civis sanctorum! complantatus virtutibus, praepositus omnibus terrenis animantibus, marinis, volatilibus, totum mundum suam possessionem putabat, quem Dominus tuebatur ut opus suum, neque ut bonus parens atque auctor deserebat.

PL 15, 1912C

そこで神はまず世界を造り、次いで世界の住人を造った。この者にとって、世界全体が祖国となるためである。実際、今日でも賢者はどこへ行っても、どこでも市民であり、どこでも自分のものを理解し、どこにあっても自分を旅人とも客人とも見なさないのであれば、あの最初の人間は、なおさらのこと、全世界の住民であり、ギリシア語で言われるように「世界市民」(コスモポリテース)〔ギリシア語〕、神と新たに語り合う者、聖なる者たちの常なる市民であった。徳とともに植えられ、地上のあらゆる動物、海のもの、飛ぶものの上に置かれて、全世界を自分の所有と考えていた。主はそれを自らの業として守り、善き親また創造者として見捨てることはなかった。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.39.3

3

Denique eousque creatum fovit, ut abdicatum redimeret, eliminatum reciperet, mortuum passione filii sui unigeniti resuscitaret.

PL 15, 1912D

実に、神は造ったものを、放逐された者を買い戻し、追い出された者を迎え入れ、死んだ者を独り子の受難によって甦らせるほどまでに、慈しんだ。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.39.4

4

Est ergo hominis auctor Deus, et diligit opus suum operator bonus, nec derelinquit bonus pater, quem etiam sicut dives paterfamilias censu propriae haereditatis redemit.

PL 15, 1912D

それゆえ、人間の創造者は神である。善き造り主は自らの業を愛し、善き父は、富める家長が自らの相続財産という資産をもって買い戻すように、その者をも買い戻したのであるから、見捨てはしない。