ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. III, Caput XXXIII 雅歌3章の講解 第XXXIII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1900B · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.33.1

1

Hae igitur filiae Hierusalem sponsam ascendentem, et non resistentem videntes, et meritorum ejus odoribus delectatae, agnoscentes quoque Salomonis illius esse pacifici sponsam, etiam comitatu sedulo persequuntur usque ad lectum Salomonis: eo quod ei vera in Christo requies debeatur.

PL 15, 1900B

こうして、エルサレムのこれらの娘たちは、花嫁が上ってゆき、抵抗しないのを見、その功績の香りに喜び、また彼女があの平和をもたらすソロモンの花嫁であることをも悟って、熱心な随伴をもって、ソロモンの寝台にまでも従う。キリストにおける真の安息が彼女に当然与えられるからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.33.2

2

Lectus enim sanctorum Christus est, in quo universorum fessa saecularibus praeliis corda requiescunt.

PL 15, 1900B

実に、聖なる者たちの寝台はキリストである。そのうちで、すべての者の、世の戦いに疲れた心が安らぐ。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.33.3

3

In hoc lecto requievit Isaac, et benedixit filium juniorem, dicens: Major serviet minori: in hoc lecto recubans Jacob, benedixit duodecim patriarchas: in hoc lecto recubans archisynagogi filia, surrexit a morte: in hoc lecto jacens unicus viduae defunctus filius, mortis vincula Christi voce vocatus dissolvit.

PL 15, 1900B

この寝台でイサクは安らぎ、年下の子を祝福して、こう言った。「兄は弟に仕える」。この寝台に身を横たえてヤコブは十二人の族長を祝福した。この寝台に横たわって、会堂長の娘は死から起き上がった。この寝台に横たわって、やもめの独り子であった死んだ息子は、キリストの声に呼ばれて、死の縛めを解いた。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.33.4

4

Perducta igitur sponsa usque ad sponsi requiem, nuptiale canunt carmen, dicentes filiabus Hierusalem:

PL 15, 1900B

こうして花嫁が花婿の安息のところまで導かれると、〔付き従う者たちは〕婚礼の歌を歌い、エルサレムの娘たちに向かってこう言う。