Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.45.1
(Vers. 11 - 13) . Exsurge, veni proxima mea; hoc est, surge a mortuis, exsurge a vinculis, quibus circumdata tenebaris.
PL 15, 1883C(第11–13節)「起きよ、来い、私の近しい者」。すなわち、死者の中から起きよ、取り巻かれて捕らえられていた縛りから起きよ。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.45.2
Exsurge, quia ego resurrexi tibi: solve vincula iniquitatis, quia ego jam solvi tibi: veni, quia jam retia soluta sunt, Virgo peperit, puer natus ex virgine est, nihil debet muliebri haereditati, quasi filius mulieris non tenetur: cerne medium parietem maceriae jam solutum, qui interiorum affectuum concordiam dividebat, et in diversum excitabat dissensiones corporalium passionum.
PL 15, 1883D起きよ。私が汝のために復活したからである。不法の縛りを解け。私がすでに汝のために解いたからである。来い。網はすでに解かれた。おとめが産み、子がおとめから生まれた。彼は、女の相続に何も負わない。女の息子として捕らえられていない。すでに解かれた、隔ての垣の壁を見よ。それは内なる情の和合を分け、反対の方向へと、体の情念による不和をかき立てていた。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.45.3
Veni ergo secura, cupio videre faciem tuam, et audire vocem tuam: veni, ut jam me per retia non videas, sed facie ad faciem vultibus amatoris dilecta potiaris.
PL 15, 1883Dそれゆえ安心して来い。私は汝の顔を見、汝の声を聞きたい。来い、もはや網を通して私を見ることなく、顔と顔を合わせて、愛される者として、愛する者の面差しにあずかるために。