Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.17.1
Haud facilis volatus omnibus, difficilis etiam discordantibus in terris animalibus vitae cursus humanae est. At si tibi actus nostri ordo conveniat, videbit et in nobis propheta rotam illam unam super terram, conjunctam animalibus quatuor.
PL 15, 1956Cすべての者にとって飛翔は容易でなく、地上で互いに調和しない生き物たちにとっては、人の生の歩みもまた困難である。だが、もし我々の行いの秩序があなたに適うなら、預言者は我々の内にも、地の上のあの一つの車輪が四つの生き物に結びついているのを見るだろう。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.17.2
Videbit ergo rursus Ezechiel, videt enim adhuc et viget et vigebit (Ezech. I, 15 et 16) : videbit, inquam, rotam in medio rotae, super terram sine offensione labentem.
PL 15, 1956Cそれゆえエゼキエルは再び見るだろう。彼は今もなお見ており、盛んであり、これからも盛んであるだろうからである(エゼキエル1:15、16)。私は言う、彼は、地の上をつまずきなく滑る、車輪の中にある車輪を見るだろう。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.17.3
Rota enim super terram, vita est corporis ad animae aptata virtutem, et ad evangelicum cohaerenti cursu formata praeceptum.
PL 15, 1956C地の上の車輪とは、魂の徳に適合させられた体の生であり、福音の掟へとつながる歩みによって形づくられたものである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.17.4
Rota autem in medio rotae, velut vita intra vitam, quod sanctorum sibi vita non dissonet; sed qualis fuerit superioris aetatis, talis sit et sequentis: vel hoc in hac vita corporis vitae volvatur usus aeternae.
PL 15, 1956C車輪の中にある車輪とは、いわば生の内なる生であり、聖なる者たちの生が自らと調和を欠かないということである。先の年代がどのようであったにせよ、後の年代もそのようであるように。あるいは、この体の生において、永遠の生命の用が回される〔vel hoc 以下の構文は定かでない。このように取った〕。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.17.5
Cum ista congruerint, tunc divina vox resultet, tunc super similitudinem throni similitudo sicut species hominis apparebit.
PL 15, 1956Dこれらが調和したとき、そのとき神の声が響き返り、そのとき、玉座の似姿の上に、人の姿のような似姿が現れるだろう。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.17.6
Hic homo Verbum est, quia Verbum caro factum est (Joan. I, 14) : hic homo nostrorum est agitator animalium, nostrorum rector est morum, qui pro nostrorum ratione meritorum, aut currum plerumque, aut montem ascendit, aut navim.
PL 15, 1956Dこの人は言葉である。「言葉は肉となった」からである(ヨハネ1:14)。この人は我々の生き物たちの御者であり、我々の行いの導き手であって、我々の功の度合いに応じて、しばしば馬車に乗り、あるいは山に登り、あるいは船に乗る。