Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.35.1
Ergo non timeamus mortem; quoniam requies est corporis, animae autem vel libertas vel absolutio.
PL 15, 1962Aそれゆえ、死を恐れまい。死は体にとっては安息であり、魂にとっては解放であり、あるいは解き放ちだからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.35.2
Nec vereamur eum qui potest carnem interficere, animam autem non potest; quia non timemus eum qui potest vestimentum auferre, non timemus eum qui potest nostra furari, nos autem non potest.
PL 15, 1962A肉を殺すことはできても魂を殺すことのできない者を、恐れまい。衣を奪うことのできる者を我々は恐れず、我々のものを盗むことはできても我々自身を盗むことのできない者を恐れないからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.35.3
Nos igitur animae simus, si volumus esse Hebraei de iis qui sunt socii Jacob, id est, imitatores ejus.
PL 15, 1962Bそれゆえ我々は魂であろう、もし我々が、ヤコブの仲間である者たち、すなわち彼を見倣う者たちのうちのヘブライ人でありたいと望むなら。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.35.4
Nos animae simus, nostra autem membra vestimenta sunt: servanda sunt quidem vestimenta ne scindantur, ne inveterascant: sed illo magis qui his utitur, servare se debet et custodire.
PL 15, 1962B我々は魂であろう。我々の肢体は衣である。衣は裂けないように、古びないように保たれるべきではある。だが、それ以上に、それらを用いる者こそ、自らを保ち、守らなければならない。