Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.40.1
Habet enim equos suos Christus, de quibus dicit propheta: Immisisti in mare equos tuos, turbantes aquas multas (Habac. III) ; eo quod gentium populos qui moventur ut aquae multae, et excitantur in fluctus aquarum, evangelizando commoverint apostoli, ut assurgentes a terrenis idolorum ceremoniis, in Christum crederent.
PL 15, 1867B実際、キリストにも自分の馬たちがおり、預言者はそれらについて言う。「汝は海に汝の馬を送り込んだ、多くの水をかき乱しながら」(ハバクク3章)。使徒たちが、福音を宣べ伝えて、多くの水のように動き、水の波のようにかき立てられる諸国民の民を動かしたからである。民が偶像の地上的な儀式から立ち上がって、キリストを信じるためであった。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.40.2
Et supra ait: Ascendisti in equos tuos, equitatus tuus sanitas. O bonorum equorum duo decajugum mirabile, quibus frena pacis, habenae sunt charitatis: constricti inter se concordiae vinculis, et jugo fidei subjecti, quatuor rotis Evangelii mysterium totius orbis finibus invehentes, bonum aurigam portantes Dei Verbum: cujus flagello fugatae sunt illecebrae saeculares, exterminatus mundi istius princeps, justorum cursus impletus est.
PL 15, 1867Bまた、前の箇所で言う。「汝は汝の馬に乗った。汝の騎行は救いである」。ああ、善き馬たちの、十二頭立て〔底本は duo decajugum と二語に刷る。duodecajugum と解した〕の驚くべき姿よ。その轡は平和であり、その手綱は愛である。馬たちは、一致のきずなで互いに結ばれ、信仰の軛に服して、四つの車輪で福音の奥義を全世界の果てに運び、善き御者である神の言葉を乗せている。その鞭によって世俗の誘惑は追い払われ、この世の君は滅ぼされ、義人たちの走路は満たされた。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.40.3
O rationabilium equorum grande certamen! o mirandum mysterium! Rota intra rotam currebat, et non impediebatur, novum Testamentum in veteri Testamento, intra illud currebat per quod annuntiabatur.
PL 15, 1867Cああ、理性ある馬たちの大いなる競走よ。ああ、驚くべき奥義よ。車輪の中を車輪が走り、妨げられなかった。新しい契約は古い契約の中にあって、自らがそれによって告げ知らされていた古い契約の内を走っていた。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.40.4
In quatuor partes ibant, rotae, et non revertebantur retrorsum; quia spiritus vitae erat in his, qui currebat in quatuor partes totius mundi: et sine offensione currebat, quia bona equorum vita quadrabat. Currebant igitur equi, quia non dormiebat qui ascenderat equos.
PL 15, 1867C車輪は四つの方角へ進み、後ろへ戻らなかった。命の霊がそれらの内にあり、その霊が全世界の四つの方角へ走っていたからである〔底本は in his, qui currebat。複数と単数が合わない。単数のまま、霊を指すと解した〕。それは躓きなく走った。馬たちの善い生が〔その走りに〕かなっていたからである〔quadrabat(かなっていた)は「四」(quatuor)に掛けた語〕。こうして馬たちは走った。馬に乗った者が眠っていなかったからである。