ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. VIII, Caput III 雅歌8章の講解 第III章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1952B · 5 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.3.1

1

(Vers. 6.) Pone me ut signaculum super cor tuum, ut sigillum super brachium tuum; quia valida est ut mors charitas, durus sicut inferi, zelus tuus. Alae ejus, alae ignis, et flammae. Aqua multa excludere non poterit charitatem, et flumina non obruent eam.

PL 15, 1952B

(第6節)「私を印として汝の心の上に置け、封印として汝の腕の上に置け。愛は死のように強く、汝の熱情は冥界のように堅いからである。その翼は、火の翼、炎の翼。多くの水も愛を締め出すことができず、川もそれを覆い尽くさない」。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.3.2

2

Quia vidit tantam devotionem Ecclesia, idoneos putat esse jam populos, qui in corde nostro et in brachio signaculum ejus portare possimus.

PL 15, 1952C

教会のこれほどの献身を見て〔底本は Ecclesia(主格)。Ecclesiae と読む〕、彼は、我々の心にも腕にも彼の印を帯びることのできる民が、すでに適していると考える。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.3.3

3

Ipsum enim Pater signavit Deus, et qui testimonium ejus accepit, signavit quia Deus verax est; et ideo operantes cibum permanentem in vitam aeternam, signati sunt ad imaginem et similitudinem Christi, qui est imago invisibilis Dei.

PL 15, 1952C

実際、父なる神が彼自身に印を押した。そして彼の証しを受け入れた者は、神が真実であると〔それに〕印を押した。だから、永遠の生命へと至る朽ちない食物のために働く者たちは、見えない神の像であるキリストの像と似姿に合わせて印を押されたのである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.3.4

4

Sicut ergo Deus verax est; et tu signa in tuo sensu et opere veritatem; ut os tuum non loquatur mendacium, manus tuae non operentur opera hominum, quae sunt fallacis istius mundi: sed illa quae Dei sunt, ut pauperibus largiantur, debiles sublevent, mortuos honorent tumulis sepulturae.

PL 15, 1952C

だから、神が真実であるように、あなたも自分の感覚と行いにおいて真理に印を押せ。あなたの口が偽りを語らず、あなたの手が、欺くこの世界の人間の業を行わず、神に属する業を行うように。それは、〔その手が〕貧しい者に施し、弱い者を支え、死んだ者を墓の葬りで敬うことである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.3.5

5

His operibus charitas quaeritur, ut nemo possit a Christo vel periculo mortis avelli; unde ille ait: Quis nos separabit a Christo? Tribulatio, an angustia, an persecutio (Rom. VIII, 35) ? Et infra: Confido enim quia neque mors, neque vita, neque angeli (Ibid.) .

PL 15, 1952C

これらの業によって愛が求められる。死の危険によってさえ、誰もキリストから引き離されえないためである。そこで彼〔使徒〕は言う。「誰が我々をキリストから引き離すだろうか。苦難か、窮乏か、迫害か」(ローマ8:35)。また下では言う。「私は確信している、死も、命も、天使たちも」(ローマ8章)〔底本は Ibid.。引かれた句はローマ8:38にあたる〕。