ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. VIII, Caput IV 雅歌8章の講解 第IV章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1952D · 5 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.4.1

1

Ea specie etiam zelus durus est charitatis, et alae ejus alae ignis. Habet alas sicut columba, sunt enim pennae columbae deargentatae, quibus evolat qui diligit, dicens: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV, 8) .

PL 15, 1952D

この様相において、愛の熱情もまた堅く、その翼は火の翼である。愛は翼をもち、それはハトのようである。実際、ハトの羽は銀に輝き、愛する者はそれで飛び立ち、こう言う。「見よ、私は逃げて遠く離れ、荒れ野にとどまった」(詩篇54:8)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.4.2

2

Sed alae charitatis alae sunt ignis, quibus dilectionis inflammat ardorem. Hoc vapore fecit Dominus ferventes Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem, sed non exurentem.

PL 15, 1952D

しかし愛の翼は火の翼であり、それによって愛は、愛〔dilectio〕の熱をかき立てる。この熱によって、主は自分の天使たちを燃える霊とし、自分に仕える者たちを、焼くが焼き尽くさない火とした。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.4.3

3

Legimus et alam templi, supra quam diabolus tentans, fecit ascendere Salvatorem, quae erat in templi culmine (Matth. IV, 3) .

PL 15, 1953A

我々はまた、神殿の翼についても読む。悪魔は試みて、救い主をその上に登らせた。それは神殿の頂にあった(マタイ4:3)〔引照は底本のまま写した。この場面はマタイ4:5にある〕〔ala は鳥の「翼」であり、神殿の張り出した頂をも指す〕。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.4.4

4

Sunt ergo fastigia pietatis, sunt culmina charitatis, quae vaporem gratiae pectoribus humanis adolere consueverunt; ut multa aqua exstinguere atque excludere non queat charitatem, et flumina eam saecularium tempestatum nulla concludant.

PL 15, 1953A

こうして、敬虔の頂があり、愛の頂がある。それらは恩寵の熱を人間の胸に燃やすのを常とする。多くの水も愛を消して締め出すことができず、世俗の嵐の川もそれを閉じ込めることのないようにである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.4.5

5

Diximus quia charitas excludit timorem, non diximus quod excludit omnem perturbationem; etenim qui Deum diligit, profunda est ei confirmatae mentis tranquillitas.

PL 15, 1953A

我々は、愛が恐れを締め出すと述べた〔元の著作の文脈を受けた言い方〕が、愛があらゆる動揺を締め出すとは述べなかった。というのも、神を愛する者には、固められた精神の深い静けさがあるからである。