Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.23.1
Dicit etiam Synagoga, cujus mysteria hoc loco plerisque videntur exprimi; quae cum se rejici videret propter totius plebis impietatem; solabatur se tamen, quia ipsum Christum de populo suo non tantum, sed et Petrum, Joannem, Jacobum Christo adhaerentes videbat, quia habebat eloquia sibi credita.
PL 15, 1861C会堂もまた言う。この箇所では、多くの人にとって、会堂の奥義が表されていると見える。会堂は、民全体の不敬虔のために自分が退けられるのを見ていたが、それでも自らを慰めていた。キリスト自身が自分の民から出たばかりでなく、ペトロ、ヨハネ、ヤコブがキリストに結びついているのも見ていたからであり、自分に託された仰せを持っていたからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.23.2
Et ideo dicebat: Fusca sum et decora, filiae Hierusalem: fusca per incredulitatem, decora per legem: fusca per lapsum, decora quia dilexit me sol, et prior facta sum congregatio Dei.
PL 15, 1861Cそれゆえ会堂は言っていた。「私は黒いが美しい、エルサレムの娘たちよ」。不信仰によって黒く、律法によって美しい。堕落によって黒く、太陽が私を愛したので美しく、私は神の会衆として先になったのである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.23.3
Nolite me refugere quia fusca sum; ideo fusca sum quia sol me reliquit justitiae, qui ante illuminare consueverat. Amisi colorem vultus mei, obtusa facta est acies oculorum meorum quibus ante solem videbam: in tenebris ambulo, quae diem Christi nescio.
PL 15, 1861C私を避けるな、私は黒いのだから。私が黒いのは、かつて照らすのを常としていた正義の太陽が私を離れたからである。私は顔の色を失った。かつて太陽を見ていた私の目の鋭さは鈍くなった。私は闇の中を歩んでいる。キリストの日を知らない者として。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.23.4
Nolite tamen despicere me, quoniam qui reliquit, potest rursum aspicere. Misereri iterum solet, congregare dispersos, desertos requirere, colligere destitutos.
PL 15, 1861Dそれでも、私を蔑むな。離れた者は、再び目を注ぐことができるからである。再び憐れむのが常であり、散らされた者を集め、見捨てられた者を探し、見放された者を寄せ集める。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.23.5
Omnes tribus Israel, convenite, aspicite me decoram ante delicta; nolite aspicere me, quoniam obfuscata sum; hoc est, non hoc solum aspiciatis quia obfuscata sum; non est intuitus me sol, et ideo obfuscata sum.
PL 15, 1861Dイスラエルの全部族よ、集まれ。罪を犯す前の美しかった私を見よ。「私を見るな、私は暗くされたからだ」。すなわち、私が暗くされたことだけを見るな、ということである。「太陽は私を顧みなかった」。それゆえ私は暗くされたのである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.23.6
Sed lucet sol super justos et injustos, super justos pro gratia, super injustos pro misericordia; illis mercedem meritorum tribuens, istis peccata dimittens.
PL 15, 1861Dしかし太陽は、義人の上にも不義の者の上にも輝く。義人の上には恩寵のゆえに、不義の者の上には慈しみのゆえに輝き、前者には功の報いを与え、後者には罪を赦す。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.23.7
Et gentibus non lucebat ante, nunc lucet, nunc illis oritur qui oriebatur mihi; qui illis remisit, remittet et mihi. Nolite arbitrari quoniam obfuscata sum, quod penitus reliquerit me sol, et jam non intueatur, non requirat aegram.
PL 15, 1862Aまた、諸国民にはかつて輝かなかったが、今は輝く。私にのぼっていた太陽が、今は彼らにのぼる。彼らに赦した者は、私にも赦すであろう。私が暗くされたからといって、太陽が私を全く見捨て、もはや見つめず、病む者を探さないと思ってはならない。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.23.8
Dissimulavit a me, quia non servavi mandata ejus: reconciliabitur cum viderit meorum poenitentiam delictorum.
PL 15, 1862A太陽は私から目をそらした。私が太陽の戒めを守らなかったからである。私の罪の悔い改めを見るとき、和解するであろう。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.23.9
Non vidit me sol, quia non recepi advenientem, non aperui fenestras, ut vitae lumen intraret: cum aperuero, illuminabit oculos meos, qui venit ut totum mundum illuminaret, et videant etiam non videntes.
PL 15, 1862A太陽が私を見なかったのは、私が来る者を迎え入れず、いのちの光が入るように窓を開けなかったからである。私が開くとき、世界全体を照らすために来た者が私の目を照らし、見えない者たちも見えるようになる。