Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.20.1
Quid faciemus sorori nostrae, in die qua loquetur in ea, vel ut Symmachus, qua loquetur ei? Hoc est, in sponsalium celebritate solet fieri collocutio, et confirmatio nuptiarum. Quid ergo faciemus, dicunt turbatae, quia urget conjunctio spiritalis?
PL 15, 1957B「我々の妹のために、彼女において語られる日に、我々は何をしようか」。あるいはシュンマコスによれば、「彼女に語られる日に」。すなわち、婚約の祝いの席では語り合いが行われ、婚礼が確定されるのが常だということである。それゆえ「我々は何をしようか」と、動揺した彼女たちは言う。霊的な結合が迫っているからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.20.2
A tantis nuptiis excusare non possunt; nemo enim est qui copulam vel animae et spiritus, vel Christi et Ecclesiae non beatam putet.
PL 15, 1957B彼女たちは、これほどの婚礼から言い逃れることはできない。魂と霊の結合、あるいはキリストと教会の結合を、幸いと思わない者は誰もいないからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.20.3
Sed quia plenitudo Verbi vel Spiritus sancti vibrat et fulget, et nihil est quod illis possit aequari; ideo differre desiderant, ut illa dilatione vel anima, vel Ecclesia possit esse perfectior. Dicunt ergo:
PL 15, 1957Cだが、言葉、あるいは聖なる霊の充満が震え輝き、それらに等しくなりうるものは何もないので、彼女たちは延ばすことを望む。その延期によって、魂、あるいは教会が、より完全になりうるようにである。それゆえ彼女たちは言う。