Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.1.1
(Vers. 1.) Veniat dilectus meus in hortum meum, et comedat fructum pomorum suorum. Hinc hortum illum sibi Plato composuit, quem Jovis hortum alibi, alibi hortum mentis appellavit; Jovem enim et Deum et mentem dixit.
PL 15, 1917A(第1節)「私の愛する者が私の園に来て、自分の果樹の実を食べるように」。ここからプラトンは、あの園を自分のために組み立てた。彼はそれをある所ではユピテルの園、別の所では精神の園と呼んだ。ユピテルを、神であり精神でもあると言ったからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.1.2
In hunc introivisse animam, quam Venerem nuncupat, ut se abundantia et divitiis horti repleret, in quo repletus potu jaceret, potu qui nectar effunderet.
PL 15, 1917Bこの園に、彼がウェヌスと呼ぶ魂が入ったと〔彼は言う〕。それは、園の豊かさと富で自らを満たすためであった。その園では、飲み物に満たされた者が横たわり、その飲み物はネクタルを注ぎ出していた〔本文が崩れているらしい。repletus は男性形で魂(anima)に合わない。プラトンの話で、ネクタルに酔ってユピテルの園に横たわるのは豊かさの神ポロス(porus)であり、potu はその崩れと見られる〕。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.1.3
Hoc igitur ex libro Canticorum composuit; eo quod anima Deo adhaerens in hortum mentis ingressa sit, in quo esset abundantia diversarum virtutum, floresque sermonum.
PL 15, 1917Bそれゆえ彼はこれを『雅歌』の書から組み立てた。神に結びついた魂が精神の園に入り、そこにはさまざまな徳の豊かさと言葉の花があるとされているからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.1.4
Quis autem ignorat quod ex paradiso illo quem legimus in Genesi habere lignum vitae et lignum scientiae boni et mali (Gen. II, 8) , et ligna caetera, abundantiam virtutum putaverit transferendam, et in hortum mentis esse plantandam?
PL 15, 1917B創世記で我々が読む、命の木と善悪の知識の木(創世記2:8)、そのほかの木を持つというあの楽園から、徳の豊かさが移され、精神の園に植えられるべきだと彼が考えたことを、誰が知らないだろうか。