Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.30.1
(Vers. 14.) Fuge, frater meus, et similis esto tu capreolae aut hinnulo cervorum, super montes aromatum. Propter infirmos fugit, qui tentamenta graviora ferre non possent.
PL 15, 1960A(第14節)「逃げよ、私の兄弟よ。汝は、カモシカか、子ジカのようになれ、香料の山々の上で」。彼が逃げるのは、より重い試みに耐えられない弱い者たちのためである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.30.2
Ideo scriptum est, ut de civitatibus ad civitates fugiamus: et si nos in hac civitate fuerint persecuti, fugiamus in aliam.
PL 15, 1960Aそれゆえ、我々は町から町へ逃げるようにと書かれている。もし彼らがこの町で我々を迫害するなら、別の町へ逃げよう、と。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.30.3
Propter infirmos igitur, ut diximus, fugiat persequentes: aut fugiat ab infimis, et transeat ad montes aromatum, qui pro martyrio odorem possit beatae resurrectionis afferre. Montes aromatum sancti sunt.
PL 15, 1960Aそれゆえ、前に述べたとおり、彼は弱い者たちのために、迫害者たちから逃げる。あるいは、最も低い所から逃げて、香料の山々へ移る。殉教に代えて幸いな復活の香りをもたらすことのできる者として〔qui possit は単数で、先行詞は定かでない。逃げる彼を指すと取った。山々を指すとも読める〕。香料の山々とは聖なる者たちである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.30.4
Ad eos confugit Christus; quia Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1) . Ad eos igitur confugit, qui sunt ejus stabilia fundamenta. In nobis fugit, in illis fida statione subsistit.
PL 15, 1960Bキリストが彼らのもとへ逃れるのは、「その基は聖なる山々にある」(詩篇86:1)からである。それゆえ彼が逃れるのは、自分の確かな土台である者たちのもとである。我々の中では逃げ、彼らの中では確かな持ち場にとどまる。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.30.5
Mons igitur aromatum Paulus est, qui potest dicere: Bonus odor Christi sumus Deo (II Cor. II, 15) . Mons aromatum David, cujus orationis odor ascendebat ad Dominum, et ideo dicebat: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL, 2) .
PL 15, 1960Bそれゆえ、香料の山とはパウロであり、彼は「我々は神にとってキリストの良い香りである」と言うことができる(二コリント2:15)。香料の山とはダビデであり、その祈りの香りが主のもとに上っていた。それゆえ彼は言っていた。「私の祈りが、香のように汝の前に向けられるように」(詩篇140:2)。