ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. VI, Caput XXII 雅歌6章の講解 第XXII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1946B · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.22.1

1

(Vers. 12.) Convertere, Sunamitis, convertere. Bene et quasi agitator dicit, et quasi ad currum dicit: Convertere, Sunamitis, hoc est, pacifica; quae enim pacifica est anima, cito se convertit et corrigit, etiamsi ante peccavit: et magis eam Christus ascendit, et regere dignatur, cui dicitur: Ascende in equos tuos, et equitatus tuus sanitas.

PL 15, 1946B

(第12節)「向き直れ、シュラムの女よ、向き直れ」。彼は御者として、また馬車に向かって語るように、まことに適切に言う。「向き直れ、シュラムの女よ」、すなわち平和をもたらす者よ。実際、平和をもたらす魂は、たとえ以前に罪を犯していても、すみやかに向き直り、自らを正す。キリストはその魂にいっそう乗り、これを御することをよしとする。そのキリストに向かって言われる。「汝の馬に乗れ、汝の騎行は救いである」〔cui を直前の Christus ととった〕。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.22.2

2

Et alibi: Misisti equos tuos Tharsis (Habac. III, 8) . Hi sunt equi Christi. Ascendit ergo equos suos Christus: ascendit Verbum Dei animas pias.

PL 15, 1946C

また別の所で言われる。「汝は汝の馬をタルシスに送った」(ハバクク3:8)〔引照は底本のまま写した。ハバクク3:8 は前の節の「汝の馬に乗れ」の句で、この句はハバクク3:15 に近い〕。これらがキリストの馬である。こうしてキリストは自らの馬に乗る。神の言葉は敬虔な魂たちに乗るのである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.22.3

3

Cum fuerit anima nostra pacifica, ut dicatur ei: Convertere; convertere Sunamitis, quod pacificam significat: tunc accipiet in se sicut signaculum Christum, hoc est, imaginem Dei, ut sit ad imaginem; quoniam Qualis coelestis, tales et coelestes, et oportet nos portare imaginem coelestis (I Cor. XV, 48) , id est, pacem.

PL 15, 1946C

我々の魂が平和をもたらす魂となって、それに「向き直れ、向き直れ、シュラムの女よ」と言われるとき(この語は平和をもたらす者を意味する)、そのとき魂は、自らのうちに、印のようにキリストを、すなわち神の像を受け、〔神の〕像に従ったものとなる。「天に属する者がどのような者であるか、天に属する者たちもそのような者であり、我々は天に属する者の像を帯びなければならない」(一コリント15:48)とあるからであり、その像とは、平和のことである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.22.4

4

Atque ut sciamus verum esse, habes in eisdem Canticis, in ultimo jam perfectae animae dici, quod et mihi dicat Dominus Jesus: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut signaculum in brachium tuum (Cant. VIII, 6) ; ut luceat pax in corde meo, et in operibus meis Christus, formetur in me sapientia, et justitia, et redemptio.

PL 15, 1946C

そして、これが真実であることを我々が知るために、あなたは同じ雅歌の最後のところ、すでに完成した魂に言われている言葉を見いだす。その言葉を、主イエスが私にも言ってくれるように。「私を印として汝の心に置け、印として汝の腕に置け」(雅歌8:6)。それは、私の心には平和が、私の業にはキリストが輝くためであり、私のうちに知恵と正義と贖いが形づくられるためである。