Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.3.1
Et ut moralius dicamus, intelligo mihi carnem illam quae madefacta fuerat in Adam serpentis veneno, quae criminum marcebat fetore, quae procedebat in filiabus Sion alta cervice et nutibus oculorum, et itinere pedum trahens tunicas, et pedibus suis ludens, crinium cincinnis et compositis vultibus atque redimiculis, et omni affectata decore plus dedecens, eamdem tamen plurimis edoctam oraculis, quod venturus esset qui serpentis illecebris exclusis, Spiritus sancti infunderet gratiam; ut omnis caro videret salutare Dei, omnis caro ad Deum veniret, marcuisse desiderio: sed metuentem ne ut impatiens, ut lasciva, ut luxuriosa, ut querula, sicut ante fuerat displiceret, quamvis longiore quam ferre jam poterat, morantis adventus Dominici exspectatione quateretur: non murmurantem tamen nec transgredientem, sed levantem in omni loco puras manus, sine ira et disceptatione, in habitu ornato cum verecundia et sobrietate, ornantem se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis aut veste pretiosa, sed his quae castitatis et bonae conversationis decerent gratiam, orare dicentem: Osculetur me ab osculo oris sui; quoniam optima ubera tua super vinum.
PL 15, 1854Cさらに道徳にかかわる読み方で言うなら、私は次のような肉をここに思い浮かべる。それはアダムにおいて蛇の毒に浸され、罪の悪臭のうちに萎え、シオンの娘らのうちにあって高ぶった首と目くばせをし、足取りも裾を引きずり、足で戯れ、巻き毛と整えた顔つき、髪飾りとあらゆる気取った美しさによって、かえっていっそう見苦しくなっていた。それでも、蛇の誘惑を締め出して聖なる霊の恩寵を注ぐ者が来ること、すべての肉が神の救いを見、すべての肉が神のもとに来ることを、数多くの託宣によって教えられていたので、願いにやつれていた。しかし、せっかちで、浮ついて、放縦で、不平がちだとして、以前そうであったように気に入られないのではないかと恐れていた。また、遅れている主の到来をもはや耐えられぬほど長く待つことに揺さぶられてはいたが、それでも、つぶやくことも、踏みはずすこともなく、どんな場所でも怒りと争いなしに清い手を上げ、飾られた装いで、恥じらいと節度をもって身を飾り、編んだ髪や金や真珠や高価な衣によってではなく、貞潔と善い生き方の美しさにふさわしいもので飾って、こう言って祈った。「彼が口の口づけで私に口づけするように。汝の乳房はぶどう酒にまさるからだ」。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.3.2
Jam volebat adhaerere Christo caro, jam festinabat innubere; ut esset unus spiritus, et fieret caro Christi quae erat ante meretricis. Osculetur, inquit, me: osculatur nos Dei Verbum, quando sensum nostrum spiritus cognitionis illuminat.
PL 15, 1854D肉はすでにキリストに結びつこうとし、すでに嫁ぐことを急いでいた。それは、一つの霊となり、かつては遊女のものであった肉がキリストの肉となるためである。「私に口づけするように」と彼女は言う。神の言葉が我々に口づけするのは、認識の霊が我々の感覚を照らすときである。