Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.45.1
(Vers. 12, 13.) Colligatio guttae frater meus mihi, in medio uberum meorum manebit, sive commorabitur.
PL 15, 1868D(第12、13節)「私の兄弟は私にとって滴を束ねたもの、私の乳房の真ん中にとどまる、あるいは住まう」。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.45.2
Prius quidem dixerat, quod nardus sua dedisset ei odorem sponsi; et quia per unguentum quo unxerat, odoris ejus fragrantiam recepisset: nunc autem ait: Frater meus mihi guttam redolet, et hanc non diffusam neque ut libet dispersam, sed colligatam et constrictam, quo scilicet odor ipsius suavitatis densior reddatur et vehementior.
PL 15, 1868D彼女は以前、自分のナルドが花婿の香りを自分に与えたと言い、また彼が塗った香油によって、彼の香りの芳香を受けたと言った。だが今は言う。「私の兄弟は私に、滴の香りを放つ」。その滴は、拡散したものでも、気ままに散らされたものでもなく、束ねられ締められたものである。それは、その甘美さの香りがいっそう濃く強くされるためである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.45.3
Et hic, inquit, cum talis sit, in medio uberum meorum commoratur et commanet, et requiem ac mansionem suam facit in loco pectoris mei. Colligatio, inquit, guttae consobrinus meus, botrus cypri frater meus mihi, inter media ubera mea requiescet.
PL 15, 1869Aそして彼女は言う。この者は、そのような者でありながら、私の乳房の真ん中に住み、とどまり、私の胸の場所に憩いと住まいをつくる。「滴の束、私の従兄弟、キプロスの房、私の兄弟は私にとって、私の乳房のあいだに休む」。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.45.4
Corpus enim suscipiens Dominus Jesus, charitatis se vinculis illigavit, et non solum se membris nostris et passionibus naturalibus, sed etiam cruci junxit; ideoque sicut botrus in Ecclesiae fide, et morali requiescit gratia.
PL 15, 1869A実際、主イエスは体を受け取って、愛の絆で自らを結びつけた。我々の肢体と本性的な情念に自らを結びつけただけでなく、十字架にもつないだ。それゆえ、房のように、教会の信仰と道徳的な恩寵の中に憩う。