Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.41.1
Surrexit aperire, et opera ejus et facta mortificata sunt mundo. Talis enim debet esse anima, quae Verbum est receptura, ut moriatur mundo, et consepeliatur in Christo; sic enim Christus invenitur, et tale sibi quaerit hospitium.
PL 15, 1928A彼女は開けようと起き上がり、その業と行いは世に対して死んだものとなった。言葉を迎えようとする魂は、世に対して死に、キリストとともに葬られるようなものでなければならない。キリストはこのようにして見いだされ、このような宿をみずから求めるからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.41.2
Deinde ipsa ministeria operationum, id est, manus et digiti, quibus comprehenditur Christus, mortificantur: quos digitos velut eminentia factorum nostrorum opera possumus aestimare.
PL 15, 1928Aさらに、業の務めそのもの、すなわちキリストを捕らえる手と指が殺される。この指を、我々は我々の行いのすぐれた業になぞらえて推し量ることができる。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.41.3
Itaque velut e complexu suo cum jam extenderet intelligibiles manus suas et digitos, ut comprehenderet Verbum, transisse sibi illud, non tamen adhuc pertransisse anima pia dicit.
PL 15, 1928Aこうして、敬虔な魂は、いわば自らの抱擁から、知性の手と指をすでに伸ばして言葉を捕らえようとしたのに、それが自分のそばを通り過ぎた、しかしまだ通り抜けてはいない、と言うのである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.41.4
Et hunc processum habet, quando transit et pertransit animam Verbum Dei, quia scriptum est: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes (Luc. II, 35) .
PL 15, 1928A神の言葉が魂のそばを通り過ぎ、さらに貫き通すとき、これも一つの進みである。書かれているからである。「汝自身の魂をも剣が貫く。多くの人の心の思いが現れるためである」(ルカ2:35)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.41.5
Hinc adhuc transitur, non pertransitur; ut in Maria in posterioribus forte pertransitur, ubi tamquam signaculum ponitur in medio ejus Dominus Jesus.
PL 15, 1928Bここではなお通り過ぎるだけで、通り抜けてはいない。マリアにおいてのように、のちの段階ではおそらく貫かれる。そこでは、主イエスが印のように、その真ん中に置かれる〔ejus の係りは定かでない。マリアと取った〕。