ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. III, Caput XXXII 雅歌3章の講解 第XXXII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1900A · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.32.1

1

Media charitate constravit, propter filias Hierusalem. Quae sunt istae filiae? Non debet esse occultum, quod superiores videantur qui ante generati sunt, infirmiores qui postea.

PL 15, 1900A

「中ほどを愛で敷き詰めた、エルサレムの娘たちのために」。この娘たちとは誰か。先に生まれた者たちは優れ、後に生まれた者たちはより弱いと見えることは、隠されてはならない。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.32.2

2

Comparantur enim utero mulieris partus saeculi hujus; quoniam fortiores sunt qui in virtute juventutis nati sunt, infirmiores qui tempore senectutis.

PL 15, 1900A

この世の出産は、女の胎に比べられるからである。青春の力のうちに生まれた者たちはより強く、老年の時に生まれた者たちはより弱い。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.32.3

3

Defecit enim multitudine generationis hoc saeculum sicut vulva generantis, et tamquam senescens creatura robur juventutis suae, velut marcenti jam virium suarum vigore deponit.

PL 15, 1900A

実に、この世は、産む女の胎のように、生み出すことの多さによって衰え、いわば老いゆく被造物のように、すでに自らの力の盛りがしおれゆくかのようにして、青春の強さを脱ぎ捨てる。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.32.4

4

Istae ergo sunt filiae Hierusalem, id est, teneriores et infirmiores animae: istis se exhibet ut luceat imago ejus in confessione earum, luceat in dilectione, luceat in operibus; et si fieri potest, tota ejus species exprimatur in ipsis.

PL 15, 1900A

ゆえに、これらがエルサレムの娘たち、すなわちより若く、より弱い魂たちである。これらの者に彼は自らを現す。その像が彼女たちの告白において輝き、愛において輝き、業において輝くようにであり、可能ならば、その姿のすべてが彼女たちのうちに写し出されるようにである。