Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.44.1
Haereditarii jam te nexus tenebant, venit ad laqueos Jesus, ut Adam solveret: venit liberare quod perierat. Omnes retibus tenebamur, nullus alium eruere poterat, cum se ipsum non posset eruere.
PL 15, 1883B受け継がれた縛りが、すでにあなたを捕らえていた。イエスは、アダムを解くために罠のもとに来た。失われたものを解き放つために来たのである。我々は皆、網に捕らえられており、誰も他の者を引き出すことができなかった。自分自身を引き出すことができなかったのだから。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.44.2
Talis ergo necessarius fuit, quem vincula generationis humanae delictis obnoxia non tenerent, non cepisset avaritia, non ligasset dolus.
PL 15, 1883Bそれゆえ、罪に服した人間の世代の縛りが捕らえず、貪欲が捕らえず、欺きが縛らない、そのような者が必要であった。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.44.3
Is solus erat Jesus, qui cum hujus carnis se circumdedisset vinculis, captus non erat, non erat alligatus: sed dirumpens ea atque dissolvens, ad se magis vocavit Ecclesiam, Prospiciens per laqueos, eminens super retia; ut et ipsa disceret vinculis non teneri.
PL 15, 1883Cそれはイエスただひとりであった。彼はこの肉の縛りで自らを取り巻いたが、捕らえられず、縛られなかった。むしろそれらを断ち切り、解き放って、教会を自分のもとへ呼んだ。罠を通して覗き、網の上に身を乗り出して。教会もまた、縛りに捕らえられないことを学ぶためである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.44.4
Denique eo usque non longe a vinculis fuit, ut pro nobis subiret et mortem, sed tamen non servus mortis effectus, sed liber inter mortuos; liber enim erat qui solvendae mortis potestatem habebat.
PL 15, 1883C実に、彼は縛りから遠くない所にまで至り、我々のために死をも受けた。だが死の僕とはならず、死者の間で自由であった。死を解く権能を持つ者は、自由だったからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.44.5
Denique ipse te doceat qui ait: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19) . Audiamus itaque quid dicat:
PL 15, 1883C実に、彼自身があなたに教えるがよい。彼は言う。「この神殿を壊せ。そして三日で私はそれを起こす」(ヨハネ2:19)。それゆえ、彼が何と言うか聞こう。