Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.22.1
Neque vero id quisquam facile facit: quid enim tam difficile quam dispicere tamquam ex arce aliqua sapientiae, opes aliaque omnia, quae plerisque videntur magna et praecelsa?
PL 15, 1897Aしかも、これを容易に行う者は誰もいない。知恵のいわば砦から、多くの人に大きく高いと見える富やそのほかすべてを見下ろすことほど、難しいことがあろうか。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.22.2
Deinde ut judicium tuum stabili ratione confirmes, et quae judicaveris levia, tamquam nihil profutura contemnas?
PL 15, 1897Aさらに、あなたの判断を確かな理で固め、あなたが軽いと判断したものを、何の益にもならないものとして軽んじること〔ほど難しいことがあろうか〕。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.22.3
Deinde ut si quid acciderit adversi, idque grave et acerbum putetur, ita feras, ut nihil praeter naturam accidisse putes, cum legeris: Nudus sum natus, nudus exibo: quae Dominus dedit, Dominus et abstulit (Job. I, 21) ; et utique et filios amiserat et facultates: servesque in omnibus personam sapientis et justi, sicut ille servavit, qui ait: Sicut Domino placuit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum (Ibid.) .
PL 15, 1897Aさらに、何か逆境が起こり、それが重く苦いと思われても、あなたは「私は裸で生まれ、裸で出て行く。主が与え、主が取り去った」(ヨブ記1:21)と読んだのだから、自然に反することは何も起こらなかったと思うように、それに耐え、すべての事において賢者と義人の役柄を守ることである――彼は確かに息子たちも財産も失っていた――。「主が良しとしたとおりに、そうなった。主の名は祝福されよ」と言った彼が守ったとおりである(ヨブ記1:21)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.22.4
Et infra, Sicut una insipientium mulierum locuta es: si bona suscepimus de manu Domini, quae mala sunt non sustinebimus (Ibid., 2) ?
PL 15, 1897Aさらに下の箇所に、「汝は愚かな女たちの一人のように語った。我々は主の手から良いものを受けたのに、悪いものは耐えないのか」とある(ヨブ記2章)。