Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.13.1
Diximus de fecunditate, dicamus de dentibus. Nam et navigantes plerique, et properantes itinere terreno, ubi viderint speciosum aliquem locum, delectationis gratia demorantur, pascunt oculos animumque allevant. Nec mora ulla putatur commeandi, sed gratia.
PL 15, 1904B我々は実りの豊かさについて述べた。次に歯について述べよう。実際、舟で旅をする多くの者も、陸の道を急ぐ者も、美しい場所を見つけると、楽しみのために立ち止まり、目を養い、心を軽くする。それは行く道の遅れとはみなされず、むしろ喜びとみなされる。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.13.2
Ita et nobis pulcherrimos dentes justarum animarum considerare cordi est; docuit enim Scriptura pulcherrimos dentes esse justorum dicens secundum litteram quidem de patriarcha Juda, spiritualiter autem de Christo; Hilares oculi ejus a vino, et dentes sicut lac (Genes. XLIX, 12) .
PL 15, 1904Cそのように我々も、義なる魂のこの上なく美しい歯を考察することを、心から望む。聖書は、義人の歯がこの上なく美しいことを教えているからである。それは字義の上では族長ユダについて、霊的にはキリストについて、こう言っている。「その目はぶどう酒で晴れやかであり、歯は乳のようである」(創世記49:12)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.13.3
In quo non utique carnis humanae officia, sed divinae gratiae munera praedicavit. Docet igitur exemplum, dentes non esse praetereundos, ubi de oculis disseruimus.
PL 15, 1904Cここで聖書が告げたのは、決して人間の肉の務めではなく、神の恩寵の賜物である。ゆえにこの例は、目について論じたところでは、歯を通り過ぎてはならないことを教えている。