Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.18.1
(Vers. 4.) Sicut turris David cervix tua, quae aedificata est in Thalphioth, mille clypei pendent in ea, omnia jacula potentium.
PL 15, 1905D(第4節)「汝の首はダビデの塔のようだ。タルピオトに築かれ、千の盾がそこに掛けられている。すべて勇士たちの投げ槍である」。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.18.2
Erecta enim ad Deum cervix, et jugo Christi habilis, quae nulla in terras illecebrarum inflexione curvetur; sicut Christi regalis est turris, cui jugum suum Nabuchodonosor non possit imponere.
PL 15, 1905D実に、神へと立てられ、キリストの軛に適した首は、地の誘惑に傾いて曲がることが一切ない。それは、ネブカドネツァルもその軛を掛けることのできない、キリストの王の塔のようである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.18.3
Condidit enim turrim illam David ille manu fortis, et supra murorum aedificavit excelsa; ut subsidio pariter et decori sit: subsidio, quia hostem praevidet et expellit: decori, quia non solum inter humilia, sed etiam inter excelsa supereminet.
PL 15, 1906A実に、かの塔を建てたのは、あの腕の強い者ダビデであり、彼は城壁の高みの上にそれを築いた。助けとなり、同時に飾りともなるためである。助けとなるのは、敵を先に見て退けるからであり、飾りとなるのは、低い所の中だけでなく、高い所の中でも抜きん出ているからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.18.4
Ita tamen subsidio vel decori, si habeat in se verbi dogmata velut quaedam phalerarum monilia: habeat etiam jacula potentium prophetarum, quae adversus omnem extollentem se altitudinem, lacertis quibusdam fidei diriguntur.
PL 15, 1906Aただし、助けとなり飾りとなるのは、言葉の教えを、いわば馬の飾りの首飾りのように自らのうちに持ち、また、勇士である預言者たちの投げ槍をも持っている場合である。その投げ槍は、すべて自らを高く掲げる高慢に向けて、信仰の腕によって放たれる。