ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. III, Caput II 雅歌3章の講解 第II章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1891C · 7 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.2.1

1

(Vers. 2.) Exsurgam itaque, et quaeram in civitate, in foro, in plateis. Et fortasse ideo non invenit adhuc, quia in foro quaesivit, ubi lites sunt: in plateis, ubi nundinae rerum venalium; non enim Christus pecunia comparatur.

PL 15, 1891C

(第2節)「それゆえ、私は起きて、町で、広場で、大通りで求めよう」。そしておそらく、彼女がまだ見つけないのは、争いのある広場で、売り物の市の立つ大通りで求めたからである。キリストは金銭によって手に入るものではないからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.2.2

2

Nullum tempus praedicandi vacuum sinat sancta devotio praeterire. Si studentes doctrinis saecularibus perparum somno indulgent; quanto magis qui Deum cupiunt cognoscere, non debent somno corporis impediri, nisi quantum naturae satis est?

PL 15, 1891C

聖なる献身は、宣べ伝えるいかなる時をも、空しいまま過ぎ去らせてはならない。世俗の学問に励む者たちがごくわずかしか眠りに身を委ねないのなら、神を知ることを望む者たちは、なおさら、自然に足りるだけの分を除いて、体の眠りに妨げられてはならない。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.2.3

3

David per singulas nocctes lectum suum lacrymis diluebat, surgebat etiam noctis medio, ut Domino confiteretur: et tu totam noctem sopori existimas deputandam?

PL 15, 1891C

ダビデは夜ごとに〔底本は行末で noc- と切り、次の行を ctes で始める(nocctes)。noctes と読む〕自らの寝床を涙で洗い、夜中にも起き上がって、主に告白した。それなのに、あなたは夜をまるごと眠りに割り当てるべきだと考えるのか。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.2.4

4

Tunc magis tibi orandus est Dominus, tunc praesidia postulanda, culpa cavenda, quando videtur habere secretum. Tunc maxime quando tenebrae in circuitu meo, et parietes me operiunt, considerandum quod Deus omnia intuetur abscondita.

PL 15, 1891C

そのときこそ、あなたはいっそう主に祈らねばならず、守りを求め、咎を避けねばならない。隠れ処を持つと思われるときである。とりわけ、「闇が私の周りにあり、壁が私を覆う」ときにこそ、神がすべての隠れたことを見ていることを考えねばならない。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.2.5

5

Ne dixeris ergo circumfusus tenebris, quis me videt? Et quem vereor septus parietibus et inclusus? Quia Vultus Domini super facientes mala (Psalm. XXXIII, 17) . Denique si arbitrum non vides, te ipsum non vides? Tuae conscientiae testimonium non vereris?

PL 15, 1891D

だから、闇に取り巻かれて、こう言ってはならない。「誰が私を見るのか。壁に囲まれ閉じ込められているのに、私は誰を恐れるのか」と。「主の顔は、悪を行う者たちに向かう」(詩篇33:17)からである。実に、裁定者を見ないとしても、あなたは自分自身を見ないのか。あなたの良心の証しを恐れないのか。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.2.6

6

Nescis illam caliginem noctis non opertorium, sed incentivum esse peccati? Cum somno et cibo fervent corpora, tunc etiam mentis vigor sopore laxatur, somno resolvitur.

PL 15, 1891D

あなたは、夜のあの闇が罪の覆いではなく、むしろ罪の誘因であることを知らないのか。眠りと食物で体が熱くなるとき、精神の活力もまた眠気に緩み、眠りに解きほぐされる。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.2.7

7

Tunc irrepit impuri libido concubitus, tunc perturbatur cor squalore immunditiae, non videtur castitas, puritas non consideratur, pudicitiae gloria non recensetur.

PL 15, 1891D

そのとき、不潔な交わりの欲情が忍び込み、そのとき心は不潔の汚れに乱され、貞潔は見えず、清さは顧みられず、貞潔の栄誉は数えられない。