Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.22.1
(Vers. 4.) Fusca sum et decora, filiae Hierusalem. Constitue Dominum Jesum recumbentem in convivio, reclinantem se Joannem supra pectus ejus, mirantes alios quod servus supra Dominum reclinaret, quod caro illa peccatrix supra templum Verbi recumberet, quod anima illa carnis vinculis innexa aulam divinae plenitudinis scrutaretur.
PL 15, 1861A(第4節)「私は黒いが美しい、エルサレムの娘たちよ」。主イエスが宴席に身を横たえ、ヨハネがその胸の上にもたれかかっている場面を思い描け。ほかの者たちは、僕が主の上にもたれかかること、あの罪深い肉が言葉の神殿の上に身を横たえること、肉の鎖につながれたあの魂が神的な充満の広間を探ることに、驚いている。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.22.2
Haec ergo mirantibus aliis, respondit anima Joannis: Fusca sum et decora, filiae Jerusalem; fusca per culpam, decora per gratiam.
PL 15, 1861Bほかの者たちがこれに驚いていたとき、ヨハネの魂は答えた。「私は黒いが美しい、エルサレムの娘たちよ」。咎によって黒く、恩寵によって美しい。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.22.3
Dicit et caro, fusca sum et decora; fusca pulvere saeculari, quem certando collegit, decora oculo spiritali, quo mundi hujus pulverem squaloremque detersit: fusca per vitium, sed decora jam per lavacrum, quod abluit omne delictum: fusca sum quia peccavi, decora quia jam me diligit Christus; quam relegaverat enim in Eva, recipit in virgine, suscipit ex Maria.
PL 15, 1861B肉もまた言う。「私は黒いが美しい」。争いながら集めた世のちりによって黒く、霊の目〔底本は oculo。oleo(油)の誤りか〕によって美しい。その目によって、この世のちりと汚れを拭い去ったのである。悪徳によっては黒いが、すべての罪を洗い去る洗いによって、もはや美しい。私は罪を犯したので黒い。しかしキリストがもう私を愛するので美しい。実に、エバにおいて遠ざけていたものを、キリストはおとめにおいて受け入れ、マリアから引き受ける。