ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. IV, Caput XXXVII 雅歌4章の講解 第XXXVII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1911C · 7 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.37.1

1

Itaque non immerito sanctus Moyses delectationem serpentis figuravit similitudine; prona est enim in ventrem sicut serpens, non pedibus incedens, aut ullis elevata cruribus: sed sinuoso flexu totius velut corporis sui lubrica.

PL 15, 1911C

それゆえ、聖なるモーセが、悦楽を蛇の似姿に象ったのは当然である。実に悦楽は、蛇のように腹に向かって前のめりになり、足で歩むことも、いかなる脚で身を起こすこともなく、いわば体全体をうねる曲がりで曲げて、すべりやすいからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.37.2

2

Ei terra cibus est sicut serpenti, quoniam escam nescit coelestem; corporalibus enim pascitur, atque in varias mutatur species cupiditatum, et tortuosis angulatur anfractibus.

PL 15, 1911D

悦楽にとっても、蛇にとってと同じく、土が食物である。天の食物を知らないからである。実に、体のものによって養われ、欲望のさまざまな姿へと変じ、曲がりくねった湾曲の中でくねる。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.37.3

3

Venenum in dentibus habet, quibus unusquisque se eviscerat luxuriosus, helluo internecat, abliguritor perimit. Quantos ruperunt vina, dissolvit ebrietas, distendit cruditas!

PL 15, 1911D

悦楽は歯に毒を持つ。その歯によって、放蕩者は誰もが自分のはらわたを抜き出し、大食らいは〔自らを〕殺し、食道楽は〔自らを〕滅ぼす。ぶどう酒に裂かれた者、酩酊に解かれた者、消化不良に膨らまされた者は、どれほど多いことか。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.37.4

4

Nunc intelligo qua causa Dominus Deus insufflavit in faciem hominis; ibi enim sensus omnes, ibi sedes atque illecebra delectationis, in oculis, auribus, naribus, atque in ore; ut sensus nostros adversus delectationem fortiores faceret.

PL 15, 1911D

今や私は、主なる神がなぜ人間の顔に息を吹き込んだのかを理解する。顔にこそ、すべての感覚があり、悦楽の座と誘いが、すなわち目、耳、鼻、そして口にあるからである。それは、我々の感覚を悦楽に対していっそう強くするためであった。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.37.5

5

Haec ergo nobis sicut serpens astutiam infudit; non enim delectatio, sed labor et diuturna meditatio cum Dei gratia dat perfectam prudentiam.

PL 15, 1912A

それゆえ、これは蛇のように我々に狡知を注ぎ込んだ。実際、完全な思慮を与えるのは悦楽ではなく、労苦と長い黙想が神の恩寵とともに与えるのである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.37.6

6

Tamen quia serpentis fraudibus involuta est humani generis haereditas, in eo astutiam serpentis sequamur, ut caput nostrum non projiciamus in pericula, sed prae caeteris integrum custodiamus; caput autem nostrum Christus est.

PL 15, 1912A

しかしながら、人類の相続が蛇の欺きに包まれているので、その点で、我々は蛇の狡知に従おう。我々の頭を危険に投げ出さず、ほかの何よりも無傷に守るためである。我々の頭とはキリストである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.37.7

7

Hoc maneat incolume, ut serpentis venena nobis non possint nocere: bona enim est sapientia cum haereditate, id est, cum fide; quoniam est haereditas credentium in Domino.

PL 15, 1912A

これが損なわれずにとどまるように。そうすれば蛇の毒は我々を害しえない。知恵は相続とともにあるとき善いからである。すなわち、信仰とともに、ということである。主において信じる者たちの相続があるからである。