ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. II, Caput I 雅歌2章の講解 第I章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1871A · 3 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.1.1

1

(Vers. 1, 2.) Ego flos campi, et lilium convallium, sicut lilium in medio spinarum; in totam enim terram fides populi credentis exivit, et in spatioso posuit pedes suos Christus; et ideo pulchre ait florem se esse campi.

PL 15, 1871A

(第1、2節)「私は野の花、谷間のユリ、茨の間のユリのよう」。実に、信じる民の信仰は全地に出て行き、キリストは広い所に足を置いたからである。それゆえ彼女が自分を野の花と言うのは見事である。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.1.2

2

Flos erat etiam Paulus qui dicebat: Bonus odor Christi sumus Deo (II Cor. II, 15) . Et vere flos, qui poterat nova et vetera de sui cordis proferre thesauro. Ego flos campi.

PL 15, 1871A

パウロもまた花であった。彼は言った。「我々は神にとってキリストの良い香りである」(二コリント2:15)。そして彼は、まことに花であった。自らの心の宝庫から、新しいものと古いものを取り出すことができたからである。「私は野の花」。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.1.3

3

Et bene flos est Ecclesia quae fructum annuntiat, hoc est, Dominum Jesum Christum, de quo dictum est Mariae: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui (Luc. I, 42) .

PL 15, 1871A

実、すなわち主イエス・キリストを告げ知らせる教会が花であるのは、まことにふさわしい。この実について、マリアに言われた。「汝は女たちの中で祝福され、汝の腹の実は祝福されている」(ルカ1:42)。