ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. I, Caput XII 雅歌1章の講解 第XII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1857D · 7 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.12.1

1

Anima igitur quae illud videt, corpus hoc non requirit, minimamque familiaritatem cum eo esse debere intelligit, renuntiat saeculo, abducit se a vinculis carnis, et exuit omnibus voluptatum istarum nexibus.

PL 15, 1857D

それゆえ、あれを見る魂は、この体を求めず、これとの親しさは最小であるべきだと悟り、世を捨て、肉の枷から身を引き離し、これらの快楽のあらゆる絆を脱ぐ。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.12.2

2

Denique Stephanus Jesum videbat, et lapidari non formidabat; immo cum lapidaretur, non pro se, sed pro illis a quibus perimebatur, rogabat.

PL 15, 1858A

実に、ステファノはイエスを見ていて、石で打たれることを恐れなかった。それどころか、石で打たれながら、自分のためではなく、自分を殺す者たちのために願っていた。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.12.3

3

Paulus quoque raptus usque ad tertium coelum, cum corpore esset vel sine corpore nesciebat, raptus, inquam, in paradisum, usum proprii jam non sentiebat corporis, et audiens verba Dei, quomodo ad corporis infirmitates descenderet, erubescebat.

PL 15, 1858A

パウロもまた、第三の天にまで引き上げられ、体とともにあったのか体なしであったのかを知らなかった。楽園へと、私は言う、引き上げられて、自分の体の用をもはや感じず、神の言葉を聞きながら、体の弱さへ降りていくことを恥じていた。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.12.4

4

Itaque sciens quid vidisset in paradiso, vel quid audisset, clamabat dicens: Quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu (Coloss. II, 20 et 21) .

PL 15, 1858A

こうして彼は、楽園で何を見、何を聞いたかを知っていたので、叫んで言った。「汝らはなぜなお、この世のことについて、生きている者のように決めるのか。触れるな、汚すな、味わうな。それらはみな、用いること自体によって朽ちることへ向かう」(コロサイ2:20, 21)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.12.5

5

Volebat enim nos in figura esse istius mundi, non possessione atque usu, ut ita utamur hoc mundo tamquam non utamur, tamquam praetereuntes, non tamquam residentes; ambulantes tamquam in imagine saeculi, non in cupiditate, ut velocissima disputatione ipsam imaginem hujus mundi transeamus.

PL 15, 1858A

彼は、我々がこの世の象りのうちにあることを望んだのであって、所有や使用のうちにあることを望んだのではない。それは、この世を用いても用いないかのように用い、通り過ぎる者として、居座る者としてではなく、世の似姿のうちを、欲望のうちにではなく、歩むかのようにして、最も速い論究によって、この世のその似姿そのものを通り過ぎるためである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.12.6

6

Denique ipse fide ambulans, non specie, peregrinabatur a corpore, aderat Deo: et cum esset in terris, non in terrenis, sed in coelestibus conversabatur.

PL 15, 1858B

実に、彼自身、見ることによってではなく信仰によって歩み、体を離れて旅をし、神のもとにいた。そして地上にあっても、地上のものにではなく、天のものにおいて生きていた。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.12.7

7

Ergo anima nostra quae Deo vult appropinquare, elevet se a corpore, semper illi summo bono adhaereat, illi bono quod est divinum, quod est semper, et quod erat ab initio, et quod erat apud Deum (I Joan. I) , hoc est, Dei Verbum: ipsum est illud divinum, In quo vivimus, et sumus, et movemur (Act. XVII, 28) .

PL 15, 1858B

それゆえ、神に近づこうと望む我々の魂は、体から自らを高く挙げ、あの至高の善に、すなわち神的である善、常にある善、初めからあった善、「神のもとにあった」(一ヨハネ1章)善に、常に結びつくべきである。それは神の言葉である。それこそが、あの神的なもの、「そのうちに我々は生き、存在し、動く」(使徒言行録17:28)。