Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.22.1
Habemus ergo animae nostrae januam, habemus et portas de quibus dictum est: Tollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae (Psal. XXIII, 7) . Est ergo et coelum in his in quibus sunt portae aeternales.
PL 15, 1922Dそれゆえ我々は魂の戸を持ち、また門をも持つ。それについてはこう言われた。「君侯たちよ、汝らの門を上げよ。永遠の門よ、高く上れ。栄光の王が入る」(詩篇23:7)。それゆえ、永遠の門がある者たちのうちには、天もある。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.22.2
Si has fidei tuae portas velis attollere, intrabit ad te Rex gloriae, triumphum portans propriae passionis. Habet enim justitia portas, nam etiam de his legimus scriptum, dicente Domino Jesu per prophetam suum: Aperite mihi portas justitiae (Psal. CXVII, 19) .
PL 15, 1923Aもしあなたが信仰のこれらの門を上げようとするなら、栄光の王はあなたのもとに入る。自らの受難の凱旋を携えて。正義にも門がある。実際、これらについても、主イエスが自らの預言者を通して言うのが書かれているのを、我々は読む。「私のために正義の門を開けよ」(詩篇117:19)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.22.3
Et infra ait propheta David: Lauda, Hierusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion; quoniam confortavit seras portarum tuarum (Psal. CXLVII, 12) .
PL 15, 1923Aそして下の箇所で預言者ダビデは言う。「エルサレムよ、主を賛美せよ。シオンよ、汝の神を賛美せよ。彼が汝の門のかんぬきを強めたからである」(詩篇147:12)。