Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.23.1
Est ergo anima quae habet januam, est quae habet portas. Ad hanc januam venit Christus, et pulsat: pulsat et portas. Aperi ergo illi, vult introire, vult Sponsam invenire vigilantem.
PL 15, 1923Aそれゆえ、戸を持つ魂があり、門を持つ魂がある。この戸にキリストは来て叩き、門をも叩く。それゆえ彼に開け。彼は入りたがり、花嫁が目覚めているのを見いだしたがっている。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.23.2
Noli ergo bono amatori facere moras, cito recedit: et tu somno corporis tui videris exclusisse pulsantem. Excludis enim, cum desidiosus es, cum piger, cum somnolentus. His repagulis Christus excluditur: si castus et si sobrius sis, cave ne negligens sis. Majorem Christo facit injuriam, qui advenientem repellit.
PL 15, 1923Aそれゆえ、善き恋人を待たせるな。彼はすぐに去ってしまう。そしてあなたは、自らの体の眠りによって、叩く者を締め出したと見られることになる。実際あなたは、怠惰で、のろく、眠気に沈んでいるとき、彼を締め出している。これらのかんぬきによってキリストは締め出される。たとえあなたが貞潔で、節度があっても、怠慢にならないよう用心せよ。到来する者を退ける者は、キリストにいっそう大きな侮辱を加える。