ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. V, Caput XII 雅歌5章の講解 第XII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1920B · 5 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.12.1

1

Edite, inquit, amici mei, et bibite, et inebriamini. Bona ebrietas quae ad meliora atque jucunda facit quemdam mentis excessum, ut immemor sollicitudinum animus noster, vino jucunditatis hilaretur.

PL 15, 1920B

「食べよ」と彼は言う、「私の友たちよ、そして飲め、そして酔え」。よい酔いである。それはより善い、より楽しいものへと、一種の精神の恍惚をもたらし、我々の心が思い煩いを忘れて、楽しさのぶどう酒に陽気になる。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.12.2

2

Bona mensae spiritalis ebrietas; denique poculum inebrians quam praeclarum (Psalm. XXII, 5) !

PL 15, 1920C

霊の食卓の酔いはよい。実に、「酔わせる杯は何と素晴らしいことか」(詩篇22:5)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.12.3

3

Et alibi habes: Rivos ejus inebria, multiplica generationes ejus (Psalm. LXIV, 11) ; eo quod ebrietas terrae cum infusa fuerit imbre coelesti, suscitare semina, fructus multiplicare consueverit.

PL 15, 1920C

また別の箇所にあなたはこう見いだす。「その流れを酔わせ、その世代を増し加えよ」(詩篇64:11)。大地の酔いは、天の雨を注がれたとき、種を呼び覚まし、実を増やすのが常だからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.12.4

4

Itaque ubi Verbum quod sicut pluvia descendit de coelo, venas terrae nostrae, id est, animae ac mentis inebriavit praedicatione divina, excitantur virtutum studia diversarum, fructusque fidei, et castae devotionis adolescit, meritoque ei dicitur: Visitasti terram, et inebriasti eam (Psalm. LXIV, 10) .

PL 15, 1920C

そこで、雨のように天から降る言葉が、我々の大地の脈を、すなわち魂と精神の脈を、神的な宣教によって酔わせたとき、さまざまな徳への熱意が呼び起こされ、信仰と貞潔な献身の実が育つ。だから当然、彼にこう言われる。「汝は地を訪れ、これを酔わせた」(詩篇64:10)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.12.5

5

Susceptione etenim corporis visitavit, ut sanaret infirmos: inebriavit gratia spiritali, ut anxios jucunditate mulceret.

PL 15, 1920C

実に、彼は体を受け入れることによって、弱い者を癒やすために訪れ、霊的な恩寵によって、不安な者を楽しさでなだめるために酔わせた。