ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. I, Caput XLIII 雅歌1章の講解 第XLIII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1868B · 3 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.43.1

1

(Vers. 9.) Quam speciosae factae sunt genae tuae sicut turturis, cervix tua sicut redimicula. Vultus liberior est, ubi est charitatis conscientia; et portare jugum Christi suave est, si ornamenta putes cervicis tuae esse, non onera.

PL 15, 1868B

(第9節)「汝の頬は、キジバトのようになんと美しくなったことか。汝の首は飾り紐のようである」。愛の自覚があるところでは、顔つきはより自由である。キリストの軛を負うことは、もしあなたが、それを首の荷ではなく飾りだと思うなら、甘美である。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.43.2

2

Attolle ergo oculos semper ad Dominum tuum, et quaere Deum, ut invenias. Erige cervicem, redimicula non vincula geris: mutaque animalia redimiculis gaudent, et phalerari sibi magis, quam nodari videntur.

PL 15, 1868B

それゆえ、常に目を主に向けて上げ、神を探し求めて見いだせ。首をもたげよ。あなたが着けているのは飾り紐であって、鎖ではない。物言わぬ動物も飾り紐を喜び、つながれるというより飾り立てられていると思っているようである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.43.3

3

Genae sicut turturis, perferant insignia verecundiae: Redimicula cervicis libertatis attollant fiduciam; leve est enim jugum Christi, et ideo cervix eo non premitur, sed levatur.

PL 15, 1868B

キジバトのような頬は、慎みのしるしを前面に示すがよい。首の飾り紐は、自由の確信を掲げるがよい。キリストの軛は軽いからである。それゆえ首はそれに押さえつけられず、むしろ持ち上げられる。