ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. II, Caput XXI 雅歌2章の講解 第XXI章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1876C · 3 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.21.1

1

Nudemus membra nostra bono vulneri, nudemus sagittae electae: sagitta haec Christus est qui dicit: Posuit me sicut sagittam electam (Esai. XLIX, 2) ; bonum est ergo hac vulnerari sagitta, non mediocris mansionis iste processus, non omnes possunt dicere, quia vulnerati sunt dilectione.

PL 15, 1876C

善い傷に我々の肢体をあらわにしよう、選ばれた矢にあらわにしよう。この矢はキリストであり、彼は言う。「私を選ばれた矢のようにした」(イザヤ49:2)。ゆえに、この矢に傷つけられるのは善いことである。この前進は並の宿営地のものではない。誰もが、愛に傷ついたと言えるわけではない。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.21.2

2

Dicebant apostoli, cum pro Christo lapidarentur et Christum praedicarent: dicebat Paulus cum ter virgis caederetur, et die ac nocte Christum adorandum gentibus disputaret: dicunt hoc martyres, qui vulnerantur pro Christo; et quia vulnerari pro ejus meruerunt nomine, plus diligunt.

PL 15, 1876C

使徒たちは、キリストのために石で打たれ、キリストを宣べ伝えたとき、〔「愛に傷ついた」と〕言った。パウロは、三度鞭で打たれ、昼も夜も、諸国民にキリストが礼拝されるべきだと論じたとき、そう言った。殉教者たち、キリストのために傷つけられる者たちもそう言い、その名のために傷つけられるにふさわしいとされたので、いっそう愛する。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.21.3

3

Ad hanc ergo veniens mansionem Ecclesia, ad hunc processum, ut pro Christo filios suos offerat, ut excipiat vulnera charitatis, quasi bona fidei alimenta reperiens, pietatis fructus gustavit ipsa, et hortari caeteros coepit, dicens: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus. Et addidit Ecclesia dicere:

PL 15, 1876C

それゆえ教会は、この宿営地に、この前進に至って、キリストのために自らの子らを献げ、愛の傷を受けようとして、いわば信仰の善い糧を見いだしたかのように、自ら敬虔の実を味わい、ほかの者たちを励まし始めて言った。「味わい、見よ、主が甘美であることを」。そして教会はさらに言い添えた。