ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. V, Caput XLV 雅歌5章の講解 第XLV章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1929B · 3 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.45.1

1

Invenerunt, inquit, me custodes qui circumeunt civitatem: percusserunt et vulneraverunt me, et tulerunt pallium meum a me custodes murorum. Non in se, filiae, sed in nobis vulneratur Ecclesia.

PL 15, 1929B

「町を巡る見張りたちが私を見つけ、私を打ち、傷つけ、城壁の見張りたちが私の外套を私から奪い取った」と彼女は言う。娘たちよ、教会は自らにおいてではなく、我々において傷つけられる。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.45.2

2

Caveamus igitur ne lapsus noster, vulnus Ecclesiae fiat, ne quis a nobis pallium auferat, hoc est, amictum prudentiae, insigne patientiae, quo mollioris ambitio vestis exuitur: Qui enim mollioribus vestibus induuntur, in domibus regum sunt (Matth. XI, 8) .

PL 15, 1929B

ゆえに用心しよう。我々の転落が教会の傷とならぬように、また誰かが我々から外套、すなわち思慮の衣、忍耐の標を奪うことのないように。それによって、より柔らかな衣への野心は脱ぎ捨てられる。「柔らかな衣をまとう者は、王の家にいる」(マタイ11:8)からである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.45.3

3

Nobis autem pallium dedit Christus, quo apostolos suos et corpus suum ipse vestivit, quod denique jubet te dare, si quis a te tunicam petit, ut dimittas ei et pallium (Matth. V, 40) ; id est, insigne philosophiae tuae tradas, et quasi amictu prudentiae tuae eum qui ante nudus fuerat, circumvestias.

PL 15, 1929C

だが、我々にキリストは外套を与えた。彼自身がそれで自らの使徒たちと自らの体を着せた。実に彼は、誰かがあなたから下着を求めるなら、外套をも彼に譲るようにと、それをあなたに与えよと命じる(マタイ5:40)。すなわち、あなたの哲学の標を渡し、あなたの思慮の衣によって、それまで裸であった者をいわば着せ包め、ということである。