ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. V, Caput XXX 雅歌5章の講解 第XXX章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1924D · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.30.1

1

Aliquando nudam esse, virtutis indicium est, quia scriptum est: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? Quam igitur tunicam exuerit, et non invenerit quemadmodum induat eam, de Scripturis si possumus, revelemus.

PL 15, 1924D

ときに裸であることは徳のしるしである。「私は衣を脱いだ。どうしてそれを着られようか。私は足を洗った。どうしてそれを汚せようか」と書かれているからである。それゆえ、彼女がどの衣を脱ぎ、どのように着るかが分からなくなったのかを、我々にできるなら、聖書から明らかにしよう。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.30.2

2

Est enim quaedam tunica corporalis, sunt cupiditatum quaedam intexta velamina; et ideo interdum melius est nudum esse corpore, quam corde velatum.

PL 15, 1925A

実に、体の衣というものがあり、欲望が織り込まれた幾重かの覆いがある。それゆえ、ときには、心が覆われているよりも、体が裸である方がよい。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.30.3

3

Unde etiam Paulus nos admonet, exspoliari multo melius esse quam supervestiri, dicens alibi: Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, induite novum qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem ejus qui creavit eum.

PL 15, 1925A

それゆえパウロも、上に着込むよりも脱ぎ捨てる方がはるかによいと我々に戒め、別の箇所で言う。「汝らは古い人をその行いとともに脱ぎ捨て、新しい人を着よ。それは、これを創った者の像に従って、知識へと新たにされる人である」。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.30.4

4

Ergo quae exspoliata est, et pedes lotos habet, nescit quemadmodum inquinari non possit; obliviscitur enim per gratiam, quod hauserat per naturam.

PL 15, 1925A

それゆえ、脱ぎ捨てられ、洗われた足を持つ彼女は、どのようにして汚されえないかを知らない〔文意からは「どのようにして汚されうるかを知らない」と読むのが自然で、non は余分か〕。実に、本性によって汲んでいたものを、恩寵によって忘れるからである。