Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.35.1
Per greges regnum intelligimus, eo quod potestatis sit gregibus praesidere. Praesidet autem unusquisque sibi quadam potestate regali, si coerceat in se corporis luxus, et servituti redigat carnem suam; ideoque dictum est: Regnum Dei intra vos est.
PL 15, 1865C群れを通して、我々は王国を解する。群れの上に立つことは権能に属するからである。各人は、自分の内の体の放縦を抑え、自分の肉を隷従に引き戻すなら、ある王のような権能によって自分を統べる。それゆえ言われた。「神の国は汝らの内にある」。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.35.2
Unde pulchre ait ad animam: Exi, id est, exi a servitio, exi a carnis imperio atque dominatu, et exi non in carne sed in spiritu, exi ad regimen potestatis.
PL 15, 1865Cそれゆえ魂に向かって、「出て行け」と見事に言うのである。すなわち、隷属から出よ。肉の命令と支配から出よ。肉においてではなく霊において出よ。権能による統治へと出よ。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.35.3
Ideoque addidit: Pasce haedos tuos, hoc est, rege ea quae in sinistra tua sunt; nam si non regantur, facile labuntur.
PL 15, 1865Cそれゆえ付け加えた。「汝の子山羊を飼え」。すなわち、あなたの左にあるものを治めよ。治められなければ、容易に滑り落ちるからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.35.4
Coerce petulantiam, lasciviam tui corporis et luxuriam irrationabilem, edoma leves motus: pasce eos non in corporeis tabernaculis, sed in tabernaculis pastorum qui regere gregem norunt; sunt enim amabilia tabernacula Israel, sicut nemora obumbrantia super flumen, in quibus anima tamquam in procinctu bellico sita bonam exercet militiam, incursus explorat hostiles.
PL 15, 1865Cあなたの体の奔放さ、放埒さ、理性なき淫蕩を抑え、軽い動きを調教せよ。それらを、体の天幕においてではなく、群れを治めることを知っている牧者たちの天幕で飼え。イスラエルの天幕は愛すべきもので、川の上に陰を落とす森のようであり、その中で魂は、戦陣に就いた者のように善き戦いを戦い、敵の襲来を探るからである。