ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. IV, Caput IX 雅歌4章の講解 第IX章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1903C · 3 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.9.1

1

(Vers. 2.) Dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt a lavacro, quae omnes geminos creant, et infecunda non est in eis. Quod specie de capris dicitur, mystice de Ecclesiae grege sentiendum.

PL 15, 1903C

(第2節)「汝の歯は、洗い場から上ってきた、毛を刈られた雌の群れのよう、皆が双子を産み、そのうちに不妊のものはいない」。外見のうえで山羊について言われることは、奥義の意味で教会の群れについて解されねばならない。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.9.2

2

Nec vilia tibi videantur ista animalia, vides quod in altis grex iste pascitur, audax in monte. Itaque ubi aliis praecipitia, ibi capris nullum periculum: ubi aliis periculum, ibi gregis illius alimentum, ibi cibus dulcior, ibi fructus electior.

PL 15, 1903C

これらの動物があなたに卑しく見えてはならない。あなたは、この群れが高い所で草をはみ、山で大胆なのを見る。ほかの者たちには断崖であるところ、山羊には何の危険もない。ほかの者たちには危険であるところ、そこにあの群れの餌があり、より甘い食物があり、より選り抜きの実がある。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.9.3

3

Speculantur a pastoribus suis, dumosa de rupe pendentes, ubi luporum incursus esse non possunt, ibi fecundae arbores fructum integrum subministrant. Cernere licet uberi lacte distentas, super teneram sobolem materna pietate sollicitas. Ideo elegit eas Spiritus sanctus, quibus coitum venerabilis Ecclesiae compararet.

PL 15, 1903C

彼らは、牧者たちに見守られて、茨の茂る岩から垂れ下がっている。そこには狼の襲撃は及びえず、そこでは実り豊かな木々が、傷のない実を供する。乳房を豊かな乳でふくらませた母たちが、母の慈しみをもって、幼い子らを気づかっているのが見える。それゆえ聖なる霊は、これらを選び、尊ぶべき教会の集い〔底本は coitum。coetum と読む〕にたとえたのである。