Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.44.1
Ut cognoscamus autem quia Salomon ita hos interpretatus est tres puteos, quos fodit Jacob; ut ad moralem doctrinam et naturalem referret et mysticam, in singulis libris suis, quos de moralibus et naturalibus vel mysticis scripsit, posuit hos puteos.
PL 15, 1914Bさて、ソロモンが、ヤコブの掘った三つの井戸を、道徳的な教えと自然的な教えと奥義の教えに関連づけるように、このように解釈したことを我々が知るために、彼は、道徳について、自然について、あるいは奥義について書いた自分の各書のそれぞれに、これらの井戸を置いた。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.44.2
Nam et in Proverbiis, cum declinandam speciem diceret saecularis illecebrae, ait: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus, et superfluant tibi aquae de tuo fonte (Prov. V, 15) .
PL 15, 1914C『箴言』においても、世の誘惑の姿を避けるべきだと言うとき、彼は言う。「汝の器から水を飲め、汝の井戸の泉から飲め。汝の泉から、汝のもとに水があふれるように」(箴言5:15)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.44.3
Et infra: Fons aquae tuae sit tibi proprius, et jucundare cum uxore quae ab adolescentia tua (Ibid., 18) ; eo quod adversus tentamenta mundi remedium nobis vera sapientia sit.
PL 15, 1914Cさらに先ではこうある。「汝の水の泉は汝自身のものであれ。汝の若い日からの妻とともに喜べ」(箴言5:18)。真の知恵が、世界の誘惑に対する我々の薬だからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.44.4
Moralis quoque doctrina quae imaginem mundanae voluptatis meretriciis quibusdam illitam fucis irriguo suo diluat, et fluento sui fontis abstergat.
PL 15, 1914C道徳的な教えもまた、遊女のような化粧を塗りたくった世俗の快楽の像を、自らの灌水で洗い流し、自らの泉の流れで拭い去るものである。