ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. I, Caput VIII 雅歌1章の講解 第VIII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1856B · 6 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.8.1

1

Unguentum exinanitum vel oleum effusum nomen tuum; hoc est, totus immundis impuritatibus diversorum facinorum fetebat hic mundus, nunc spirat ubique suavitas pudicitiae, unguentum fidei, flos integritatis.

PL 15, 1856B

「汝の名は、注ぎ出された香油、あるいは流し出された油」とは、この世は全体として、さまざまな凶行の汚れた不潔によって悪臭を放っていたが、今は至るところに貞潔の芳しさ、信仰の香油、純潔の花が香っている、ということである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.8.2

2

Aspirat etiam in Verbo odor gratiae et remissio peccatorum, quae in totum diffusa mundum, omnia tamquam exinanito replevit unguento, quia per universos gravis illuvies detersa vitiorum est.

PL 15, 1856B

さらに、言葉のうちには、恩寵の香りと罪の赦しが吹き寄せている。それは全世界に広がり、注ぎ出された香油のようにすべてを満たした。すべての人において、悪徳の重い汚濁が拭い去られたからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.8.3

3

Hoc unguentum exinanitum est supra Judaeos, et collectum est agentibus: exinanitum in Judaea, et redoluit in omnibus terris.

PL 15, 1856B

この香油はユダヤ人の上に注ぎ出され、諸国民によって集められた〔底本は agentibus。a gentibus と読む〕。ユダヤに注ぎ出され、すべての地に香った。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.8.4

4

Hoc unguento uncta est Maria, et Virgo concepit, Virgo peperit bonum odorem Dei Filium: hoc unguentum effusum est super aquas, et sanctificavit aquas: hoc unguento uncti sunt tres pueri, et humorem his flamma roravit; hoc unguento Daniel unctus est, et leonum ora mollivit, feritatemque permulsit.

PL 15, 1856B

この香油によってマリアは油を注がれ、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕は身ごもり、おとめは善い香りである神の子を産んだ。この香油は水の上に注ぎ出されて、水を聖とした。この香油によって三人の若者は油を注がれ、炎は彼らに露を降らせた。この香油によってダニエルは油を注がれ、獅子たちの口を和らげ、その猛々しさをなだめた。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.8.5

5

Fluit hoc unguentum quotidie, et numquam deficit. Accipe vas tuum, virgo, et accede, ut possis hoc unguento repleri: accipe unguentum aestimatum trecentis denariis, sed gratis datum, non venditum, ut omnes haberent gratis.

PL 15, 1856C

この香油は日ごとに流れ、決して尽きない。処女よ、あなたの器を取って近づけ。この香油で満たされることができるように。三百デナリと見積もられた香油を受け取れ。だがそれは無償で与えられたものであり、売られたのではない。すべての人が無償で持つためである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.8.6

6

Virgo, ungere; noli contristari sicut Judas, quia hoc unguentum effunditur, sed consepeli in te Christum: claude sane vas tuum, ne unguentum effluat: claude integritatis clave, loquendi verecundia, abstinentia gloriandi; hoc quae habet unguentum, Christum recipit: Unguentum exinanitum nomen tuum.

PL 15, 1856C

処女よ、油を注がれよ。この香油が注ぎ流されるといって、ユダのように悲しむな。むしろ、あなたのうちにキリストをともに葬れ。確かに、あなたの器を閉じよ。香油が流れ出ないように。純潔の鍵で、語ることの慎みで、誇ることを慎む節制で閉じよ。この香油を持つ者はキリストを受ける。「汝の名は注ぎ出された香油」。