ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. V, Caput XVIII 雅歌5章の講解 第XVIII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1922A · 3 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.18.1

1

Aperi mihi, soror mea. Nonne cum aliquem de primariis viris desideras convenire, primo ad ejus domum appropinquas: postea quaeris informari atque instrui, ut cognoscas mentem patris familias: deinde ut ejus domum ingrediaris, imploras, ne quis te abjiciat et excludat.

PL 15, 1922A

「私に開けよ、私の妹よ」。あなたは、身分の高い人々のうちの誰かに会いたいと望むとき、まずその家に近づき、次に、家の主人の意向を知るために知らされ教えられることを求め、それから、その家に入ることを請い求めるではないか。誰かがあなたをはねつけ、締め出すことのないようにである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.18.2

2

Pulsa ergo et tu regiam illam coelestem, pulsa non manu corporis, sed quadam orationis tuae dextera. Non sola manus corporis pulsat, pulsat et vox; scriptum est enim: Vox fratris mei pulsat ad januam. Pulsamus et digito.

PL 15, 1922A

それゆえ、あなたもまたあの天の宮殿の戸を叩け。体の手でではなく、あなたの祈りのいわば右手で叩け。叩くのは体の手だけではない。声もまた叩く。「私の兄弟の声が戸口で叩く」と書かれているからである。我々は指でも叩く。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.18.3

3

Denique et Thomas digito meruit januam resurrectionis aperire: et tibi dicit Jesus: Infer digitum tuum huc, et mitte in manus meas et latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27) . Pulsa ergo digito, si non potes tota manu, pulsa januam. Christus est janua qui ait: Per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X, 9) .

PL 15, 1922A

実に、トマスも指で復活の戸を開くに値した。そしてイエスはあなたにも言う。「汝の指をここに差し入れ、私の手と私の脇腹に入れよ。信じない者ではなく、信じる者であれ」(ヨハネ20:27)。それゆえ、手全体でできないなら、指で叩け。戸を叩け。キリストは戸であり、こう言う。「私を通って入る者があれば、救われる」(ヨハネ10:9)。