Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.3.1
(Vers. 2.) Ingressus sum in hortum meum, soror mea sponsa; vindemiavi myrrham meam cum unguentis meis, manducavi panem meum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo. Edite, proximi mei, et bibite et inebriamini, fratres mei. Ego dormio, et cor meum vigilat.
PL 15, 1917D(第2節)「私は私の園に入った、私の妹、花嫁よ。私は私のミルラを私の香油とともに摘み取った。私は私のパンを私の蜜とともに食べ、私のぶどう酒を私の乳とともに飲んだ。食べよ、私の近しい者たち、そして飲め、酔え、私の兄弟たちよ。私は眠っているが、私の心は目覚めている」。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.3.2
Cognoscamus quos fructus vel cibos epuletur Deus, vel quibus delectetur. Delectatur eo, si quis mortificet peccatum suum, oblitteret culpam suam, sepeliat atque abolefaciat iniquitates suas; myrrha enim est sepultura mortuorum, mortua autem peccata sunt, quae vitae suavitatem habere non possunt.
PL 15, 1917D神がどのような果実や食物を食し、あるいは何を喜ぶのかを、我々は知ろう。神が喜ぶのは、人が自らの罪を死なせ、自らの咎を消し去り、自らの不法を葬り、無きものにすることである。ミルラは死者の埋葬であり、死んだものとは、生の甘美さを持つことのできない罪のことだからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.3.3
Perfunduntur autem divini sermonis unguentis, et fortiori cibo verbi velut pane, et suaviori sermone velut melle curantur quaedam vulnera delictorum. Sermones autem cibos esse docet et alibi Salomon, dicens: Favi mellis sermones boni (Prov. XVI, 24) .
PL 15, 1918Aまた、罪〔delictum〕の傷のあるものは、神的な言葉の香油を注がれ、パンのような、言葉のより強い食物によって、また蜜のような、より甘い言葉によって癒される。言葉が食物であることは、別の箇所でもソロモンが教えている。「蜜のハチの巣は善い言葉である」(箴言16:24)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.3.4
In illo ergo horto sermones boni sunt, alius qui culpam coerceat, alius qui iniquitatem corripiat, alius qui mori faciat insolentiam, et velut sepeliat eam, quando correptus aliquis erroribus suis renuntiat.
PL 15, 1918Aそれゆえ、あの園には善い言葉がある。咎を抑える言葉、不法を戒める言葉、傲慢を死なせ、いわば葬る言葉があり、それは誰かが戒められて自らの誤りを捨てるときである。