Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.13.1
(Vers. 4.) Quam modicum cum transivi ab eis, inveni eum, tenui eum, et non dimisi eum. Ergo qui transierit custodes, Verbum invenit. Transivit Joannes, qui Verbum apud Patrem invenit.
PL 15, 1894C(第4節)「彼らのもとを通り過ぎて間もなく、私は彼を見つけ、捕らえ、離さなかった」。それゆえ、見張りたちを通り過ぎた者は、言葉を見つける。ヨハネは通り過ぎ、父のもとに言葉を見つけた。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.13.2
Multi quoque alii sunt qui in otio quaerunt Christum, et non inveniunt: et quaerunt eum in persecutionibus, et inveniunt.
PL 15, 1894Cまた、閑暇のうちにキリストを求めて見つけない者が、ほかにも多くいる。そして彼らは迫害のうちに彼を求め、見つける。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.13.3
Et ideo quasi post tentationes, quia in periculis fidelium suorum adest: Quam modicum, inquit, cum transivi ab eis, inveni eum, et tenui eum, et non dimisi eum. Omnis enim qui quaerit, invenit; et qui invenerit, adhaerere debet, ne possit amittere.
PL 15, 1894Cそれゆえ、試練のあとであるかのように、彼は自分の信者たちの危険のときに共にいるので、彼女は言う。「彼らのもとを通り過ぎて間もなく、私は彼を見つけ、そして捕らえ、離さなかった」。探す者はみな見つけ、見つけた者は、失うことのないように、離れずにいなければならないからである。