ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. VIII, Caput XXVI 雅歌8章の講解 第XXVI章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1959A · 5 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.26.1

1

(Vers. 11.) Vinea facta est Salomoni in Beelamon, dedit vineam suam iis qui servant. Clamat ergo Spiritus, Plantata est congregatio populorum, sed vitis aeternae radice fundata, et spiritalia sub jugum Verbi corde mansueto corda subjecit.

PL 15, 1959A

(第11節)「ソロモンに、ベエラモンにブドウ畑があった。彼はそのブドウ畑を、守る者たちに与えた」。それゆえ霊は叫ぶ。諸民の集まりが植えられた。しかしそれは永遠のブドウの根に据えられ、霊的な心を、柔和な心で言葉の軛の下に服させた〔底本は corda「心」。軛との係りからは colla「首」とも読める〕。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.26.2

2

Plantata autem est in multitudine nationum. Hoc enim intelligendum Beelamon, Symmachus, Aquila, aliaeque translationes graeco sermone docuerunt.

PL 15, 1959A

それは諸民族の大群の中に植えられた。ベエラモンがそう解すべきことを、シュンマコス、アキュラ、その他のギリシア語の訳が教えているからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.26.3

3

Repudiata est vetus copula quae fructum afferre non poterat, data est vinea novis fidelibusque cultoribus, qui non solum facere fructum possent, sed etiam custodire. Una igitur ovis erravit, sed revocata totius spatia orbis implevit.

PL 15, 1959A

古い結合は退けられた。実を結ぶことができなかったからである。ブドウ畑は、新しい忠実な耕作者たちに与えられた。彼らは実を結ぶことができるだけでなく、守ることもできた。こうして、一匹の羊がさまよったが、呼び戻されて、全世界の広がりを満たしたのである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.26.4

4

Unam ovem error abduxerat, sed multitudinem populorum Domini gratia congregavit. Erravit homo, sed in Ecclesia jam murus est et murus validus. Erravit Adam, murus est David, qui mandata Dei oblitus non est.

PL 15, 1959A

誤りは一匹の羊を連れ去っていたが、主の恩寵は諸民の群れを集めた。人はさまよったが、教会の中にはすでに城壁があり、しかも堅固な城壁である。アダムはさまよったが、ダビデは城壁であり、神の戒めを忘れなかった。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.26.5

5

Custodita igitur et vallata haec vinea munimine spiritali, mille fructus dat Christo, ducentos autem fructus custodibus; ideoque ait Ecclesia:

PL 15, 1959B

こうして守られ、霊的な防備で囲まれたこのブドウ畑は、キリストに千の実を、守る者たちには二百の実を与える。それゆえ教会は言う。