Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.29.1
Qui sedes in hortis, amici intendentes voci tuae, vocem tuam insinua mihi. Delectabatur enim quod in hortis Christus sedebat, et in hortis positi amici intendebant voci ejus: sed quia amici illi de coelestibus erant, Archangeli vel Dominationes et Throni (homines enim expulsi de paradiso fuerant propter inobedientiam coelestium mandatorum, atque ideo adhuc Ecclesia vocem ejus audire non poterat, quam cupiebat audire), ideo ait: Vocem tuam insinua mihi.
PL 15, 1959C「園の中に座す者よ、友らが汝の声に耳を傾けている。汝の声を私に聞かせよ」。彼女は、キリストが園に座していること、そして園に置かれた友らが彼の声に耳を傾けていることを喜んでいた。だが、その友らは天の者たち、すなわち大天使たち、あるいは主天使たち、座天使たちであったので(人間は、天の戒めに従わなかったために楽園から追い出されていた。それゆえ教会はまだ、聞くことを望んでいた彼の声を聞くことができなかった)、彼女は言う。「汝の声を私に聞かせよ」。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.29.2
Unde et nos si volumus eum in nobis sedere, simus horti clausi atque muniti, feramus virtutum flores, gratiae suavitatem, ut disputantem cum angelis Dominum Jesum audire possimus.
PL 15, 1959Dそれゆえ我々もまた、彼が我々の内に座ることを望むなら、閉ざされ守られた園となり、徳の花、恩寵の甘美さを実らせよう。天使たちと論じ合う主イエスを、我々が聞くことができるようにである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.29.3
Sed quia futurum erat, ut cum ad plenitudinem Ecclesia pervenisset, persecutionibus variis tentaretur; ideo cum Verbi gratia delectaretur, subito cernit insidias persecutorum: et quae plus Sponso quam sibi timeret, aut quia a persecutoribus Christus magis appetitur in nobis, ideo ait:
PL 15, 1960Aだが、教会が充満に達したとき、さまざまな迫害によって試みられることになっていたので、言葉の恩寵に喜んでいたとき、彼女は突然、迫害者たちの策略を見抜く。そして彼女は、自分のためよりも花婿のために恐れたので、あるいは、我々の中のキリストが迫害者たちにいっそう狙われるので、こう言う。