ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. II, Caput XL 雅歌2章の講解 第XL章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1882A · 2 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.40.1

1

En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per retia. Viderat enim Ecclesia vel anima justi salientem sicut hinniculum super montes, et repente primum aspiciens post parietem domus suae, prospicientem per fenestras, eminentem per retia, exsultat et gaudet, quia etiam ipsa amatur a Sponso.

PL 15, 1882A

「見よ、彼自身が我々の壁の後ろに立ち、窓を通して見つめ、網を通して覗いている」。教会、あるいは義人の魂は、子ジカのように山々の上を跳ぶ者を見ていた。そして突然、まず自らの家の壁の後ろにいる彼を見、窓を通して覗き、網を通して身を乗り出している彼を見て、躍り上がり喜ぶ。自分もまた花婿に愛されているからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.40.2

2

Qui tamquam et ipse vulneratur charitatis decore, dilectae cum primum abesset, ad oscula rogatus adfuerit (rogatur enim cum dicitur (Cant. I, 1) : Osculetur me ab osculis oris sui ), deinde preces blanditiasque sponsae non spreverit, dilecta sibi ubera praebentis; atque in interiora domus eam benignus induxerit: deinde tamquam lascivienti ludens amore, quia vellet pertentare sensus amantis, saepe egressus ut quaereretur a Sponsa, saepe regressus ut invitaretur ad oscula, astiterit post parietem, prospexerit per fenestras, eminens super retia; ut non totus abesset, nec quasi totus intraret, et ipse ad se sponsam vocaret; ut veniendi ad se invicem fierent gratiora commercia, amoremque mutuis adolerent sermonibus.

PL 15, 1882B

花婿は、いわば自らもまた愛の麗しさに傷つけられた者として、愛する女のもとに初めはいなかったが、口づけを求められて傍らに来た(実際、「彼が口の口づけの数々で私に口づけするように」(雅歌1:1)と言われるとき、彼は求められているのである)。次に、花嫁の願いと愛撫を退けず、いとしい乳房を自分に差し出す彼女を、善意をもって家の奥へ導き入れた。それから、戯れる愛に遊ぶかのように、愛する者の感覚を試そうとして、しばしば出て行っては花嫁に探されるようにし、しばしば戻っては口づけに誘われるようにして、壁の後ろに立ち、窓を通して覗き、網の上に身を乗り出した。完全には離れておらず、完全に入るかのようでもなく、自ら花嫁を自分のもとへ呼んだ。互いのもとへ来る交わりがいっそう快いものとなり、愛が互いの言葉によって燃え立つようにするためである。