ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. VIII, Caput XXXIV 雅歌8章の講解 第XXXIV章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1961B · 5 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.34.1

1

Cognitum igitur nobis est illud bonum, nec longe est ab unoquoque nostrum: In ipso enim vivimus, adsumus, et movemur; ipsius enim et genus sumus (Act. XVII, 28) , ut Apostolus gentiles voluit monere.

PL 15, 1961B

それゆえ、あの善は我々に知られており、我々のひとりひとりから遠くない。「我々は彼の内に生き、存在し、動いている。我々は彼の一族でもある」からである(使徒言行録17:28)。使徒が異邦人たちに諭そうと望んだとおりである〔ut 以下の係りは定かでない。使徒が異邦人たちを諭した言葉として取った〕。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.34.2

2

Ipsum est enim bonum quod quaerimus, et solum bonum; nemo enim bonus, nisi solus Deus. Hic est oculus, qui magnum illum et verum decorem intuetur.

PL 15, 1961B

我々が求めるのはこの善そのものであり、唯一の善だからである。「善い者は誰もいない、ただ神のほかには」からである。これは、あの大いなるまことの美を見つめる目である〔Hic の指すものは定かでない。善を見る目と取った〕。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.34.3

3

Solem nisi sanus et valens oculus non aspicit, nec bonum potest videre nisi anima bona: fiat ergo bonus, qui vult videre Dominum, et quod est bonum. Hujus boni similes simus, et secundum id operemur quae bona sunt.

PL 15, 1961B

健やかで力ある目でなければ太陽を見ることはできず、善い魂でなければ善を見ることはできない。それゆえ、主を、そして善であるものを見ようと望む者は、善い者となれ。我々は、この善に似た者となり、それにしたがって、善いことを行おう。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.34.4

4

Hoc est bonum quod supra omnem operationem est, supra omnem mentem atque intellectum, ipsum est quod semper manet, dans vivere et esse omnibus; quia fons est omnium vitae Christus, de quo propheta ait: In umbra ejus vivemus.

PL 15, 1962A

これこそ、あらゆる働きの上にあり、あらゆる精神と知性の上にある善である。常にとどまるのはそれであり、すべての者に生きることと存在することを与える。キリストはすべての者の生命の源だからである。彼について預言者は言う。「その陰のもとで我々は生きるだろう」。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.34.5

5

Nunc enim vita nostra abscondita in Christo est: cum autem apparuerit Christus vita nostra, et nos apparebimus cum ipso in gloria.

PL 15, 1962A

今は我々の生命はキリストの内に隠されている。しかし、我々の生命であるキリストが現れるとき、我々も彼とともに栄光の内に現れるだろう。