ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. I, Caput XXIV 雅歌1章の講解 第XXIV章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1862A · 5 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.24.1

1

Vel dicit Ecclesia de gentibus: Nolite aspicere me quoniam fusca sum, quia non respexit me sol; eo quod velut pruinis hiemalibus geluque constricta gentilis erroris, congregationem gentium sol justitiae diu indignam aestimaverit, quam serena vultus sui luce lustraret.

PL 15, 1862A

あるいは教会が諸国民について言う。「私を見るな。私は黒いからだ。太陽が私を顧みなかったからである」。それは、冬の霜と氷のような異邦人の誤りに締めつけられた諸国民の集まりを、正義の太陽が、その顔の澄んだ光で照らすにはふさわしくないと、長く見なしたからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.24.2

2

Nonne tibi videbatur hiberni rigor temporis, quando notus erat in Judaea tantummodo Deus? Nunc autem plenitudo lucis fulget aestivae, quando omnia et in omnibus Christus. Nonne terra Domini et plenitudo ejus (Psalm. XXIII, 1) ?

PL 15, 1862B

あなたには、ユダヤにのみ神が知られていた時が、冬の時の厳しさのように見えなかっただろうか。しかし今は、すべてのうちにすべてとしてキリストがいるとき、夏の光の充満が輝き出している。「地とその充満は主のものではないか」(詩篇23:1)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.24.3

3

Et vere orbis terrarum in Ecclesia, quia non Judaeus tantummodo aut Graecus, non Barbarus aut Scytha, non servus aut liber: sed omnes in Christo unum sumus (Coloss. III, 11) . Sol omnibus fulget, dies omnibus lucet. Nigra sum, et decora.

PL 15, 1862B

そして、教会においてこそ本当に全地がある。そこではユダヤ人だけでも、ギリシア人だけでもなく、異民族もスキタイ人も、僕も自由人もなく、我々はみなキリストにおいて一つである(コロサイ3:11)。太陽はすべての者に輝き、日はすべての者を照らす。「私は黒いが美しい」。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.24.4

4

Praemisit nigram, ut augeret decorem: non dixit: Nigra sum decora, ne quod nigrum est decorum aestimaretur: sed ait: Nigra sum superiore peccato, sed decora confessione peccati, et correctionis studio, atque amore virtutis.

PL 15, 1862B

彼女は「黒い」を先に述べ、美しさを引き立てた。「私は黒い、美しい」とは言わなかった。黒いものが美しいと思われないためである。そうではなく、「私は黒い」、先の罪のゆえに、「だが美しい」、罪の告白と、矯正への努めと、徳への愛のゆえに、と言った。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.24.5

5

Quamvis ergo Et syllaba ut grammatici appellant conjunctiva sit, habet tamen distinctionem, qua confusio distinguitur ac separatur; ut si dicas Ambrosium Bassum intus esse, unus putatur: sin autem asseras Ambrosium et Bassum intus esse, duo utique intelliguntur.

PL 15, 1862C

それゆえ、et(そして)という音節は、文法家たちの呼ぶとおり接続のものであるが、それでも区別をもっていて、それによって混同が区別され分けられる。たとえば、「アンブロシウス・バッススが中にいる」と言えば一人と思われるが、「アンブロシウスとバッススが中にいる」と断言すれば、確かに二人と解される。