Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 7.3.1
Ideo ad Moysen dictum est: Solve calceamentum (Exodi III, 5). Dictum est et ad Jesum Nave (Josue V, 16) .
PL 15, 1947Bそれゆえモーセに「履物を脱げ」(出エジプト記3:5)と言われた。ヌンの子ヨシュアにも言われた(ヨシュア記5:16)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 7.3.2
De Christo autem dictum non est, sed magis scriptum est, dicente Baptista: Post me venit vir, cujus non sum dignus calceamenta portare (Matth. III, 11) ; quia illi bene admonentur, ut solvant calceamentum suum, qui sine peccato esse non poterant.
PL 15, 1947Bしかしキリストについては、そう言われたのではなく、むしろ洗礼者が言って、こう書かれている。「私の後に来る人がいる。私はその人の履物を運ぶ値打ちもない」(マタイ3:11)。罪なしではいられなかった者たちが、自分の履物を脱ぐよう諭されるのは、当然だからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 7.3.3
Hic autem non solum calceamentum non solvit, sed etiam calceamenta aliorum absolvit; quia non solum corpus suum a peccatis immune servavit, sed etiam omnium dedit indulgentiam peccatorum.
PL 15, 1947Cしかしこの者は、自分の履物を脱がないだけでなく、他の者たちの履物をも解き放つ。自分の体を罪から免れたまま保っただけでなく、すべての罪の赦しを与えたからである。