ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. II, Caput XVI 雅歌2章の講解 第XVI章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1874D · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.16.1

1

Et fructus ejus dulcis gutturi meo. Est spirituale manna, hoc est, pluvia spiritalis sapientiae, quae ingeniosis et quaerentibus de coelo infunditur, et irrorat mentes piorum, et obdulcat fauces eorum: qui igitur intellexerit infusionem divinae sapientiae, delectatur nec alium cibum quaerit, nec in solo pane vivit, sed in omni verbo Dei.

PL 15, 1874D

「その実は私の喉に甘い」。それは霊的なマナ、すなわち霊的な知恵の雨であり、才ある者たちと探求する者たちに天から注がれ、敬虔な者たちの精神を潤し、その喉を甘くする。それゆえ、神の知恵が注がれるのを悟る者は、喜び、ほかの食物を求めず、パンだけで生きるのではなく、神のあらゆる言葉によって生きる。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.16.2

2

Qui curiosior fuerit, quaerit quid sit illud quod melle dulcius sit: respondet illi minister Dei: Hic est panis quem dedit vobis Dominus manducare. Quid sit iste panis, audi: Verbum, inquit, quod ordinavit Deus.

PL 15, 1875A

より詮索好きな者は、蜜よりも甘いあのものが何であるかを尋ねる。神に仕える者が彼に答える。「これは、主が汝らに食べるために与えたパンである」。このパンが何であるかを聞け。「言葉、と彼は言う、神が定めた言葉である」。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.16.3

3

Haec ergo ordinatio Dei, haec alimonia alit animam sapientis, et illuminat atque obdulcat, resplendens veritatis corusco, et mulcens tamquam favo quodam, ita diversarum virtutum suavitate, et sermone sapientiae.

PL 15, 1875A

それゆえ、神のこの定め、この糧が、知者の魂を養い、照らし、甘くする。それは真理の閃きをもって輝き、いわばハチの巣によるように、様々な徳の甘美さと知恵の言葉によって和らげるのである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.16.4

4

Favi enim mellis sermones sunt boni, sicut scriptum est in Proverbiis. Ergo ubi gustavit fructum suavitatis, impatiens ad perfectiora festinat, dicens:

PL 15, 1875A

実際、蜜のハチの巣は善い言葉である、と箴言に書かれているとおりである。それゆえ、〔彼女は〕甘美の実を味わうと、待ちきれずに、より完全なものへ急いで、言う。