ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. II, Caput XXIII 雅歌2章の講解 第XXIII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1877B · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.23.1

1

Laeva ejus sub caput meum, et dextera illius complectetur me. Haec loquitur sponsa de Christo, anima de Verbo Dei: Christus autem idem est Verbum Dei atque sapientia. Beata ergo anima quam complectitur sapientia.

PL 15, 1877B

「彼の左手は私の頭の下にあり、彼の右手は私を抱く」。これは花嫁がキリストについて、魂が神の言葉について語るものである。ところで、キリストは神の言葉と同一であり、また知恵である。それゆえ、知恵に抱かれる魂は幸いである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.23.2

2

Magna est sapientiae manus, magna dextera, totam complectitur animam; tota enim munita est, quae desponsata Verbo Dei est. Plenitudo enim sapientiae, timere Deum: quae ergo Deum timet anima, pleno se munit ipsa praesidio.

PL 15, 1877B

知恵の手は大きく、大きな右手が魂全体を抱く。神の言葉に嫁した魂は、全体が守られているからである。実際、知恵の充満とは、神を畏れることである。それゆえ、神を畏れる魂は、満ちた守りによって自らを固める。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.23.3

3

Mittit sapientia laevam suam sub collum ejus, dexteram autem in complexum ejus. Utrumque quidem brachium ejus ad utilia extenditur; habent tamen propria sua singulae manus sapientiae: In dextera longitudo vitae est, in sinistra autem divitiae et gloria.

PL 15, 1877B

知恵はその左手を魂の首の下に、右手を魂の抱擁の中に差し入れる。両方の腕は有益なことへと伸ばされるが、知恵のそれぞれの手には固有のものがある。右には生命の長さがあり、左には富と栄光がある。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.23.4

4

Bonis utique manus utroque dotata est dotibus; in eo tamen habent varietatem sui muneris, quod et praesentia et futura tempora comprehendunt; ut laeva praesentium remuneratrix, dextera futurorum sit.

PL 15, 1877C

確かに、どちらの手〔底本は utroque。utraque と読む〕も善い賜物を備えている。だが、現在と未来の時をそれぞれ含むという点で、その役目に違いがある。左は現在のものに報い、右は未来のものに報いるのである。