Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.46.1
Ibi igitur, filiae, Christum quaeramus, ubi quaerit Ecclesia, in montibus boni odoris, qui excelsorum sublimitate factorum, suavem vitae odorem pro meritorum verticibus exhalant.
PL 15, 1929Cゆえに娘たちよ、教会が求めるところ、すなわち良い香りの山々のうちに、キリストを求めよう。山々は、高みにある行いの崇高さによって、功の頂に応じた生の甘美な香りを放つ。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.46.2
Ea quae Christum requirit, non debet esse vulgaris, non debet esse in foro, non in plateis, voce querula, gressu lubrica, facilis aditu, vilis aspectu.
PL 15, 1929Cキリストを求める女は、俗であってはならず、広場にいてはならず、大通りにいてはならず、声は嘆かわしげで、足取りは滑りやすく、近づきやすく、見た目は卑しい、というのであってはならない。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.46.3
Terrenum tibi Apostolus consortium negat, et ultra naturae propemodum terminos, alis ad coelum docet spiritalibus evolandum. Quae sursum sunt, inquit, sapite, non quae super terram (Colos. III, 2) .
PL 15, 1929C使徒はあなたに地上の交わりを禁じ、ほとんど本性の限界を越えて、霊の翼で天へ飛び立たねばならないと教える。「上にあるものを思え、地上にあるものを思うな」と彼は言う(コロサイ3:2)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.46.4
Sed quia hoc impossibile erat in hoc corporis velut claustro reclusis, et quia defunctis corporibus, anima fertur ad superiora revolare, alligata dum vivimus, quadam nostrae lege naturae, ideo addidit: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Ibid., 3) .
PL 15, 1929Dだが、体という、いわば囲いの中に閉じ込められた者たちには、これは不可能であった。また、体が死ぬと魂は上方へ飛び戻ると言われるが、我々が生きている間は、我々の本性のある法によって縛られている。それゆえ使徒は付け加えた。「汝らは死んだのであり、汝らの生命は、キリストとともに神のうちに隠されている」(コロサイ3:3)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.46.5
Si abscondita est cum Christo in Deo, non appareat mundo, Christus enim mortuus est mundo, vivit Deo. Vide nunc quemadmodum desiderari amet Christus, confabulationes non amet.
PL 15, 1929Dキリストとともに神のうちに隠されているなら、世に現れてはならない。キリストは世に対して死に、神に対して生きているからである。さて、見よ、キリストが慕い求められることを愛し、語り合いを愛さないさまを。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.46.6
Aperuit virgo illa suas fores Dei Verbo: sed transivit, inquit, et exivit anima mea in verbo ejus (Vers. 6) . Exivit a mundo, exivit a saeculo, remansit in Christo. Quaesivi, inquit, eum et non inveni eum. Amat enim Christus diu requiri.
PL 15, 1930Aあのおとめは、自らの戸を神の言葉に開いた。だが、「彼は過ぎ去り、私の魂は彼の言葉の中に出て行った」と彼女は言う(第6節)。世界から出て行き、世から出て行き、キリストのうちにとどまった。「私は彼を求めたが、彼を見つけなかった」と彼女は言う。キリストは長く求められることを愛するからである。