Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.19.1
(Vers. 6.) Quae est haec quae ascendit a deserto? Sis sicut illa anima, quae Christi in se charitatem excitat, quam mirantur ascendentem virtutes coelorum; quod sine offensione ascendat, et ex hoc mundo ascendat cum laetitia et jucunditate, sicut vitis propago, et sicut fumus se ad superna subrigat, fragrans odorem resurrectionis piae, et suavitatem fidei, sicut habes scriptum: Quae est haec quae ascendit a deserto, sicut vitis propago, fumo incensi odorificata, myrrha et thure ab omnibus pulveribus unguenti.
PL 15, 1895D(第6節)「荒れ野から上ってくるこの者は誰か」。あなたは、自らのうちにキリストの愛を呼び覚ますあの魂のようになれ。天の力天使たちは、彼女がつまずきなく上り、この世から喜びと楽しさをもって上り、ブドウの若枝のように、また煙のように上へと身を起こし、敬虔な復活の香りと信仰の甘美を放ちながら上ってゆくことに驚嘆している。こう書かれているとおりである。「荒れ野から上ってくるこの者は誰か。ブドウの若枝のように、香の煙で香り立ち、ミルラと乳香で、香油のあらゆる粉で〔香り立つ者は〕」〔ab omnibus pulveribus unguenti の係りは定かでない。「香油のあらゆる粉で」と取った〕。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.19.2
Pulchre subtilitatem ejus expressit, pulveris comparatione, et unguenti commemoratione; quia in Exodo subtile legimus, et ex multis compositum thymiama, illud esse incensum propheticum, quod est sanctorum oratio, ut dirigatur in conspectu Domini, sicut et David dicit: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo (Psalm. CXL, 2) .
PL 15, 1896A粉との比較と香油への言及によって、その繊細さが見事に表されている。出エジプト記に、繊細で多くの材料から調合された香が、あの預言の香であり、それが聖なる者たちの祈りであることを我々は読む。それは主の前にまっすぐ向かうようにである。ダビデも言うとおりである。「私の祈りが、香のように汝の前に向けられるように」(詩篇140:2)。